|
Quasdam vero exceptiones eadem ipsa divina fecit auctoritas, ut non
liceat hominem occidi. Sed his exceptis, quos Deus occidi jubet,
sive data lege, sive ad personam pro tempore expressa jussione: non
autem ipse occidit, qui ministerium debet jubenti, sicut adminiculum
gladius utenti : et ideo nequaquam contra hoc praeceptum fecerunt, quo
dictum est, Non occides, qui Deo auctore bella gesserunt, aut
personam gerentes publicae potestatis secundum ejus leges, hoc est
justissimae rationis imperium, sceleratos morte punierunt. Et
Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, verum etiam
laudatus est nomine pietatis, quod voluit filium, nequaquam
scelerate, sed obedienter occidere (Gen. XXII). Et merito
quaeritur, utrum pro jussu Dei sit habendum, quod Jephte filiam,
quae patri occurrit, occidit, cum se immolaturum Deo id vovisset,
quod ei redeunti de praelio victori primitus occurrisset (Judic.
XI). Nec Samson aliter excusatur, quod se ipsum cum hostibus
ruina domus oppressit, nisi quia spiritus latenter hoc jusserat, qui
per illum miracula faciebat (Id. XVI, 30). His igitur
exceptis, quos vel lex justa generaliter, vel ipse fons justitiae
Deus specialiter occidi jubet; quisquis hominem vel se ipsum, vel
quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur.
|
|