|
1. Et quicumque hoc in se ipsis perpetraverunt, animi magnitudine
fortasse mirandi, non sapientiae sanitate laudandi sunt. Quanquam si
rationem dili gentius consulas, ne ipsa quidem animi magnitudo recte
nominatur, ubi quisque non valendo tolerare vel quaeque aspera vel
aliena peccata, se ipse interemerit. Magis enim mens infirma
deprehenditur, quae ferre non potest vel duram sui corporis
servitutem, vel stultam vulgi opinionem; majorque animus merito
dicendus est, qui vitam aerumnosam magis potest ferre, quam fugere;
et humanum judicium, maximeque vulgare, quod plerumque caligine
erroris involvitur, prae conscientiae luce ac puritate contemnere.
Quamobrem si magno animo fieri putandum est, cum sibi homo ingerit
mortem, ille potius Cleombrotus in hac animi magnitudine reperitur;
quem ferunt lecto Platonis libro, ubi de immortalitate animae
disputavit, se praecipitem dedisse de muro, atque ita ex hac vita
migrasse ad eam, quam credidit esse meliorem. Nihil enim urgebat aut
calamitatis, aut criminis, seu verum, seu falsum, quod non valendo
ferre, se auferret; sed ad capessendam mortem, atque ad hujus vitae
suavia vincula rumpenda sola adfuit animi magnitudo. Quod tamen magne
potius factum esse quam bene, testis ei potuit esse Plato ipse, quem
legerat: qui profecto id praecipue potissimumque fecisset, vel etiam
praecepisset; nisi ea mente, qua immortalitatem animae vidit,
nequaquam faciendum, quin etiam prohibendum esse judicasset.
2. [XXIII.] At enim multi se interemerunt, ne in manus
hostium pervenirent. Non modo quaerimus utrum sit factum, sed utrum
fuerit faciendum. Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda est,
cui quidem et exempla concordant, sed illa quae tanto digniora sunt
imitatione, quanto excellentiora pietate. Non fecerunt Patriarchae,
non Prophetae, non Apostoli: quia et ipse Dominus Christus,
quando eos, si persecutionem paterentur, fugere admonuit de civitate
in civitatem (Matth. X, 23), potuit admonere ut sibi manus
inferrent, ne in manus persequentium pervenirent. Porro si hoc ille
non jussit, aut monuit, ut eo modo sui ex hac vita migrarent, quibus
migrantibus mansiones aeternas se praeparaturum esse promisit (Joan.
XIV, 2); quaelibet exempla opponant gentes quae ignorant Deum,
manifestum est hoc non licere colentibus unum verum Deum.
|
|