|
Nolunt autem isti, contra quos agimus, ut sanctum virum Job, qui
tam horrenda mala in sua carne perpeti maluit, quam illata sibi morte
omnibus carere cruciatibus, vel alios sanctos ex nostris Litteris
summa auctoritate celsissimis, fideque dignissimis, qui captivitatem
dominationemque hostium ferre, quam sibi necem inferre maluerunt,
Catoni praeferamus: sed ex litteris eorum, eidem illi Marco Catoni
Marcum Regulum praeferamus. Cato enim nunquam Caesarem vicerat,
cui victus dedignatus est subjici, et ne subjiceretur, a se ipso
elegit occidi: Regulus autem Poenos jam vicerat, imperioque Romano
Romanus imperator non ex civibus dolendam, sed ex hostibus laudandam
victoriam reportaverat; ab eis tamen postea victus, maluit eos ferre
serviendo, quam eis se auferre moriendo. Proinde servavit et sub
Carthaginensium dominatione patientiam, et in Romanorum dilectione
constantiam, nec victum auferens corpus ab hostibus, nec invictum
animum a civibus. Nec quod se occidere noluit, vitae hujus amore
fecit. Hoc probavit, cum causa promissi jurisque jurandi ad eosdem
hostes, quos gravius in senatu verbis quam in bello armis offenderat,
sine ulla dubitatione remeavit. Tantus itaque vitae hujus contemptor,
cum saevientibus hostibus per quaslibet poenas eam finire, quam se ipse
perimere maluit; magnum scelus esse, si se homo interimat, procul
dubio judicavit. Inter omnes suos laudabiles et virtutum insignibus
illustres viros non proferunt Romam meliorem; quem neque fencitas
corruperit, nam in tanta victoria mansit pauperrimus ; nec infelicitas
fregerit, nam ad tanta exitia revertit intrepidus. Porro si
fortissimi et praeclarissimi viri terrenae patriae defensores,
deorumque licet falsorum, non tamen fallaces cultores, sed veracissimi
etiam juratores, qui hostes victos more ac jure belli ferire
potuerunt, hi ab hostibus victi se ipsos ferire noluerunt; et cum
mortem minime formidarent, victores tamen dominos ferre, quam eam sibi
inferre maluerunt: quanto magis Christiani verum Deum colentes et
supernae patriae suspirantes, ab hoc facinore temperabunt, si eos
divina dispositio vel probandos vel emendandos ad tempus hostibus
subjugaverit; quos in illa humilitate non deserit, qui propter eos tam
humiliter venit, Altissimus; praesertim quos nullius militaris
potestatis vel talis militiae jura constringunt, ipsum hostem ferire
superatum ? [XXV.] Quis ergo tam malus error obrepit, ut homo
se occidat, vel quia in cum peccavit, vel ne in eum peccet inimicus;
cum vel peccatorem vel peccaturum ipsum occidere non audeat inimicum?
|
|