|
Sed quaedam, inquiunt, sanctae feminae tempore persecutionis, ut
insectatores suae pudicitiae devitarent, in rapturum atque necaturum se
fluvium projecerunt; eoque modo defunctae sunt, earumque martyria in
catholica Ecclesia veneratione celeberrima frequentantur . De his
nihil temere audeo judicare. Utrum enim Ecclesiae aliquibus fide
dignis testificationibus, ut earum memoriam sic honoret, divina
persuaserit auctoritas, nescio: et fieri potest ut ita sit. Quid si
enim hoc fecerunt, non humanitus deceptae, sed divinitus jussae; nec
errantes, sed obedientes? sicut de Samsone aliud nobis fas non est
credere . Cum autem Deus jubet, seque jubere sine ullis ambagibus
intimat; quis obedientiam in crimen vocet? quis obsequium pietatis
accuset? Sed non ideo sine scelere facit, quisquis Deo immolare
filium decreverit, quia hoc Abraham etiam laudabiliter fecit. Nam et
miles cum obediens potestati, sub qua legitime constitutus est ,
hominem occidit, nulla civitatis suae lege reus est homicidii; imo
nisi fecerit, reus est imperii deserti atque contempti. Quod si sua
sponte atque auctoritate fecisset, in crimen effusi humani sanguinis
incidisset. Itaque unde punitur si fecerit injussus, inde punietur
nisi fecerit jussus. Quod si ita est jubente imperatore, quanto magis
jubente Creatore? Qui ergo audit, non licere se occidere, faciat,
si jussit cujus non licet jussa contemnere: tantummodo videat, utrum
divina jussio nullo nutet incerto. Nos per aurem conscientiam
convenimus, occultorum nobis judicium non usurpamus. Nemo scit quid
agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est (I Cor.
II, 11). Hoc dicimus, hoc asserimus, hoc modis omnibus
approbamus, neminem spontaneam mortem sibi inferre debere, velut
fugiendo molestias temporales, ne incidat in perpetuas: neminem
propter aliena peccata, ne hoc ipse incipiat habere gravissimum
proprium, quem non polluebat alienum: neminem propter sua peccata
praeterita, propter quae magis hac vita opus est, ut possint
poenitendo sanari: neminem velut desiderio vitae melioris, quae post
mortem speratur; quia reos suae mortis melior post mortem vita non
suscipit.
|
|