|
Ex hac namque existunt inimici, adversus quos defendenda est Dei
civitas: quorum tamen multi, correcto impietatis errore, cives in ea
fiunt satis idonei; multi vero in eam tantis exardescunt ignibus
odiorum, tamque manifestis beneficiis Redemptoris ejus ingrati sunt,
ut hodie contra eam linguas non moverent, nisi ferrum hostile
fugientes, in sacratis ejus locis vitam, de qua superbiunt,
invenirent. Annon etiam illi Romani Christi nomini infesti sunt,
quibus propter Christum Barbari pepercerunt? Testantur hoc martyrum
loca et basilicae Apostolorum, quae in illa vastatione Urbis ad se
confugientes suos alienosque receperunt . Hucusque cruentus saeviebat
inimicus; ibi accipiebat limitem trucidatoris furor: illo ducebantur a
miserantibus hostibus quibus etiam extra ipsa loca pepercerant, ne in
eos incurrerent, qui similem misericordiam non habebant . Qui tamen
etiam ipsi alibi truces atque hostili more saevientes, posteaquam ad
loca illa veniebant, ubi fuerat interdictum, quod alibi jure belli
licuisset, tota feriendi refrenabatur immanitas, et captivandi
cupiditas frangebatur. Sic evaserunt multi, qui nunc christianis
temporibus detrahunt, et mala quae illa civitas pertulit, Christo
imputant: bona vero quae in eos, ut viverent, propter Christi
honorem facta sunt, non imputant Christo nostro, sed fato suo: cum
potius deberent, si quid recti saperent , illa, quae ab hostibus
aspera et dura perpessi sunt, illi divinae providentiae tribuere, quae
solet corruptos hominum mores bellis emendare atque conterere; itemque
vitam mortalium justam atque laudabilem talibus afflictionibus
exercere, probatamque vel in meliora transferre, vel in his adhuc
terris propter usus alios detinere: illud vero, quod eis vel
ubicumque, propter Christi nomen, vel in locis Christi nomini
dedicatissimis et amplissimis, ac pro largiore misericordia ad
capacitatem multitudinis electis, praeter bellorum morem truculenti
Barbari pepercerunt, hoc tribuere temporibus christianis; hinc Deo
gratias agere, hinc ad ejus nomen veraciter currere, ut effugiant
poenas ignis aeterni; quod nomen multi eorum mendaciter usurparunt, ut
effugerent poenas praesentis exitii. Nam quos vides petulanter et
procaciter insultare servis Christi, sunt in eis plurimi qui illum
interitum clademque non evasissent, nisi servos Christi se esse
finxissent. Et nunc ingrata superbia atque impiissima insania ejus
nomini resistunt corde perverso, ut sempiternis tenebris puniantur, ad
quod nomen ore vel subdolo confugerunt, ut temporali luce fruerentur.
|
|