|
1. Non itaque vobis, o fideles Christi, sit taedio vita vestra,
si ludibrio fuit hostibus castitas vestra. Habetis magnam veramque
consolationem, si fidam conscientiam retinetis, non vos consensisse
peccatis eorum, qui in vos peccare permissi sunt. [XXVIII.]
Quod si forte, cur permissi sint quaeritis, alta quidem est
providentia Creatoris mundi atque Rectoris, et inscrutabilia sunt
judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33).
Verumtamen interrogate fideliter animas vestras, ne forte de isto
integritatis et continentiae vel pudicitiae bono vos inflatius
extulistis, et humanis laudibus delectatae in hoc etiam aliquibus
invidistis. Non accuso quod nescio, nec audio quod vobis interrogata
corda vestra respondent. Tamen si ita esse responderint, nolite
mirari hoc vos amisisse, unde hominibus placere gestiistis; illud
vobis remansisse, quod ostendi hominibus non potest. Si peccantibus
non consensistis, divinae gratiae, ne amitteretur, divinum accessit
auxilium; humanae gloriae, ne amaretur, humanum successit
opprobrium. In utroque consolamini, pusillanimes; illinc probatae,
hinc castigatae; illinc justificatae, hinc emendatae. Quarum vero
corda interrogata respondent, nunquam se de bono virginitatis vel
viduitatis vel conjugalis pudicitiae superbiisse, sed humilibus
consentiendo (Rom. XII, 16) de dono Dei cum tremore
exsultasse, nec invidisse cuiquam paris excellentiam sanctitatis et
castitatis; sed humana laude postposita, quae tanto major deferri
solet, quanto est bonum rarius quod exigit laudem, optasse potius ut
earum amplior numerus esset, quam ut ipsae in paucitate amplius
eminerent: nec istae, quae tales sunt, si earum quoque aliquas
barbarica libido compressit, permissum hoc esse causentur; nec ideo
credant Deum ista negligere, quia permittit quod nemo impune
committit. Quaedam enim veluti pondera malarum cupiditatum, et per
occultum praesens divinum judicium relaxantur, et manifesto ultimo
reservantur. Fortassis autem istae, quae bene sibi sunt consciae non
se ex isto castitatis bono cor inflatum extulisse, et tamen vim
hostilem in carne perpessae sunt, habebant aliquid latentis
infirmitatis, quae posset in superbiae fastum, si hanc humilitatem in
vastatione illa evasissent, extolli. Sicut ergo quidam morte rapti
sunt, ne malitia mutaret intellectum eorum (Sap. IV, 11); ita
quiddam ab istis vi raptum est, ne prosperitas mutaret modestiam
earum. Utrisque igitur, quae de carne sua, quod turpem nullius esset
perpessa contactum, vel jam superbiebant, vel superbire, si nec
hostium violentia contrectata esset, forsitan poterant; non ablata est
castitas, sed humilitas persuasa: illarum tumori succursum est
immanenti, istarum occursum est imminenti.
2. Quanquam et illud non sit tacendum, quod quibusdam, quae ista
perpessae sunt, potuit videri continentiae bonum in bonis corporalibus
deputandum, et tunc manere, si nullius libidine corpus attrectaretur;
non autem esse positum in solo adjuto divinitus robore voluntatis, ut
sit sanctum et corpus et spiritus; nec tale bonum esse, quod invito
animo non possit auferri: qui error eis fortasse sublatus est. Cum
enim cogitant qua conscientia Deo servierint, et fide inconcussa non
de illo sentiunt quod ita sibi servientes eumque ita invocantes deserere
ullo modo potuerit ; quantumque illi castitas placeat, dubitare non
possunt: vident esse consequens, nequaquam illum fuisse permissurum ut
haec acciderent sanctis suis, si eo modo perire posset sanctitas, quam
contulit eis et diligit in eis.
|
|