|
Habet itaque omnis familia summi et veri Dei consolationem suam, non
fallacem, nec in spe rerum nutantium vel labentium constitutam;
vitamque etiam ipsam temporalem minime poenitendam, in qua eruditur ad
aeternam, bonisque terrenis tanquam peregrina utitur, nec capitur,
malis autem aut probatur, aut emendatur. Illi vero qui probationi
ejus insultant, eique dicunt, cum forte in aliqua temporalia mala
devenerit, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4)? ipsi dicant,
ubi sint dii eorum, cum talia patiuntur, pro quibus evitandis eos vel
colunt, vel colendos esse contendunt . Nam ista respondet: Deus
meus ubique praesens est, ubique totus, nusquam inclusus, qui possit
adesse secretus, abesse non motus: ille cum me adversis rebus
exagitat, aut merita examinat, aut peccata castigat, mercedemque mihi
aeternam pro toleratis pie malis temporalibus servat: vos autem qui
estis, cum quibus loqui dignum sit saltem de diis vestris, quanto
minus de Deo meo, qui terribilis est super omnes deos; quoniam dii
gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV, 4,
5)?
|
|