|
Si Nasica ille Scipio vester quondam pontifex viveret, quem sub
terrore belli Punici in suscipiendis Phrygiis sacris, cum vir optimus
quaereretur, universus senatus elegit , cujus os fortasse non
auderetis aspicere, ipse vos ab hac impudentia cohiberet. Cur enim
afflicti rebus adversis de temporibus querimini christianis, nisi quia
vestram luxuriam cupitis habere securam, et perditissimis moribus
remota omni molestiarum asperitate diffluere? Neque enim propterea
cupitis habere pacem et omni genere copiarum abundare, ut his bonis
honeste utamini, hoc est modeste, sobrie, temperanter, pie; sed ut
infinita varietas voluptatum insanis effusionibus exquiratur,
secundisque rebus ea mala oriantur in moribus, quae saevientibus pejora
sint hostibus. At ille Scipio pontifex maximus vester, ille judicio
totius senatus vir optimus, istam vobis metuens calamitatem, nolebat
aemulam tunc imperii Romani Carthaginem dirui, et decernenti ut
dirueretur, contradicebat Catoni , timens infirmis animis hostem,
securitatem; et tanquam pupillis civibus idoneum tutorem, necessarium
videns esse terrorem. Nec eum sententia fefellit: re ipsa probatum
est, quam verum diceret. Deleta quippe Carthagine, magno scilicet
terrore Romanae reipublicae depulso et exstincto, tanta de rebus
prosperis orta mala continuo subsecuta sunt, ut corrupta disruptaque
concordia prius saevis cruentisque seditionibus , deinde mox malarum
connexione causarum, bellis etiam civilibus tantae strages ederentur,
tantus sanguis effunderetur, tanta cupiditate proscriptionum ac
rapinarum ferveret immanitas, ut Romani illi qui vita integriore mala
metuebant ab hostibus, perdita integritate vitae crudeliora paterentur
a civibus : eaque ipsa libido dominandi, quae inter alia vitia generis
humani meracior inerat universo populo Romano, posteaquam in paucis
potentioribus vicit, obtritos fatigatosque caeteros etiam jugo
servitutis oppressit.
|
|