|
Verumtamen scitote, qui ista nescitis; et qui vos scrire
dissimulatis, advertite, qui adversus liberatorem a talibus dominis
murmuratis : ludi scenici, spectacula turpitudinum et licentia
vanitatum, non hominum vitiis, sed deorum vestrorum jussis Romae
instituti sunt. Tolerabilius divinos honores deferretis illi
Scipioni, quam deos ejusmodi coleretis: neque enim erant illi dii suo
pontifice meliores. Ecce attendite, si mens tamdiu potatis erroribus
ebria, vos aliquid sanum considerare permittit. Dii propter sedandam
corporum pestilentiam ludos sibi scenicos exhiberi jubebant ; pontifex
autem propter animorum cavendam pestilentiam, ipsam scenam construi
prohibebat. Si aliqua luce mentis animum corpori praeponitis, eligite
quem colatis. Neque enim et illa corporum pestilentia ideo
conquievit, quia populo bellicoso et solis antea ludis circensibus
assueto ludorum scenicorum delicata subintravit insania: sed astutia
spirituum nefandorum praevidens illam pestilentiam jam fine debito
cessaturam, aliam longe graviorem, qua plurimum gaudet, ex hac
occasione non corporibus, sed moribus curavit immittere; quae animos
miserorum tantis obcaecavit tenebris, tanta deformitate foedavit, ut
etiam modo (quod incredibile forsitan erit, si a nostris posteris
audietur), Romana urbe vastata, quos pestilentia ista possedit,
atque inde fugientes Carthaginem pervenire potuerunt, in theatris
quotidie certatim pro histrionibus insanirent.
|
|