|
Tot bella gesta conscripta sunt, vel ante conditam Romam, vel ab
ejus exortu et imperio: legant, et proferant sic ab alienigenis
aliquam captam esse civitatem, ut hostes qui ceperant, parcerent eis,
quos ad deorum suorum templa confugisse compererant; aut aliquem ducem
Barbarorum praecepisse , ut irrupto oppido nullus feriretur, qui in
illo vel illo templo fuisset inventus. Nonne vidit Aeneas Priamum
|
per aras
Sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignes?
|
|
|
Virgil. Aeneid. lib. 2, vers. 501, 502
|
Nonne Diomedes et Ulysses,
|
caesis summae custodibus arcis,
Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis
Virgineas ausi divae contingere vittas?
|
|
Nec tamen quod sequitur verum est:
|
Ex illo fluere, ac retro sublapsa referri
Spes Danaûm.
|
|
Postea quippe vicerunt, postea Trojam ferro ignibusque deleverunt,
postea confugientem ad aras Priamum obtruncaverunt. Nec ideo Troja
periit, quia Minervam perdidit. Quid enim prius ipsa Minerva
perdiderat, ut periret? an forte custodes suos? Hoc sane verum est:
illis quippe interemptis potuit auferri. Neque enim homines a
simulacro, sed simulacrum ab hominibus servabatur. Quomodo ergo
colebatur, ut patriam custodiret et cives, quae suos non valuit
custodire custodes?
|
|