|
Ecce qualibus diis Urbem Romani servandam se commendasse gaudebant.
O nimium miserabilem errorem! Et nobis succensent, cum de diis eorum
talia dicimus, nec succensent auctoribus suis, quos ut ediscerent,
mercedem dederunt; doctoresque ipsos insuper et salario publico et
honoribus dignissimos habuerunt. Nempe apud Virgilium, quem
propterea parvuli legunt, ut videlicet poeta magnus omniumque
praeclarissimus atque optimus teneris ebibitus animis non facile
oblivione possit aboleri; secundum illud Horatii,
|
Quo semel est imbuta recens servabit odorem
Testa diu:
|
|
|
Epist. lib. 1, Ep. 2, vers. 69, 70
|
apud hunc ergo Virgilium nempe Juno inducitur infesta Trojanis,
Aeolo ventorum regi adversus eos irritando dicere:
|
Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portans, victosque penates.
|
|
|
Aeneid. lib. 1, vers. 71, 72
|
Itane istis penatibus victis Romam, ne vinceretur, prudentes
commendare debuerunt? Sed haec Juno dicebat, velut irata mulier,
quid loqueretur ignorans. Quid Aeneas ipse pius toties appellatus?
nonne ita narrat:
|
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
Sacra manu, victosque deos, parvumque nepotem
Ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit?
|
|
|
Aeneid. lib. 2, vers. 319-321
|
Nonne deos ipsos, quos victos non dubitat dicere, sibi potius quam se
illis perhibet commendatos, cum ei dicitur,
|
Sacra suosque tibi commendat Troja penates?
|
|
Si igitur Virgilius tales deos et victos dicit, et, ut vel victi
quoquo modo evaderent, homini commendatos; quae dementia est
existimare his tutoribus Romam sapienter fuisse commissam, et nisi eos
amisisset, non potuisse vastari? Imo vero victos deos tanquam
praesides ac defensores colere, quid est aliud quam tenere non numina
bona, sed omina mala ? Quanto enim sapientius creditur, non Romam
ad istam cladem non fuisse venturam, nisi prius illi perissent; sed
illos potius olim fuisse perituros, nisi eos, quantum potuisset,
Roma servasset? Nam quis non, cum adverterit, videat, quanta sit
vanitate praesumptum, non posse vinci sub defensoribus victis, et ideo
perisse, quia custodes perdidit deos; cum vel sola potuerit esse causa
pereundi, custodes habere voluisse perituros? Non itaque, cum de
diis victis illa conscriberentur atque canerentur, poetas libebat
mentiri, sed cordatos homines cogebat veritas confiteri. Verum ista
opportunius alio loco diligenter copioseque tractanda sunt: nunc quod
institueram de ingratis hominibus dicere, parumper explicem , ut
possum: qui ea mala, quae pro suorum morum perversitate merito
patiuntur, blasphemantes Christo imputant; quod autem illis etiam
talibus propter Christum parcitur, nec dignantur attendere, et eas
linguas adversus ejus nomen dementia sacrilegae protervitatis exercent,
quibus linguis usurpaverunt mendaciter ipsum nomen, ut viverent; vel
quas linguas in locis ei sacratis metuendo presserunt, ut illic tuti
atque muniti , ubi propter cum illaesi ab hostibus fuerunt, inde in
eum maledictis hostilibus prosilirent.
|
|