CAPUT IV. De asylo Junonis in Troja, quod neminem liberavit a Graecis, et basilicis Apostolorum, quae omnes ad se confugientes a Barbaris defenderunt.

Ipsa, ut dixi, Troja, mater populi Romani , sacratis in locis deorum suorum munire non potuit cives suos ab ignibus ferroque Graecorum, eosdem ipsos deos colentium: quin etiam,

Junonis asylo
Custodes lecti, Phoenix et dirus Ulysses
Praedam asservabant; huc undique Troia gaza
Incensis erepta adytis, mensaeque deorum,
Crateresque auro solidi, captivaque vestis
Congeritur: pueri et pavidae longo ordine matres
Stant circum

Virgil. Aeneid lib. 2, vers. 761-767

Electus est videlicet locus tantae deae sacratus, non unde captivos non liceret educere, sed ubi captivos liberet includere. Compara nunc asylum illud, non cujuslibet dei gregalis, vel de turba plebis, sed Jovis ipsius sororis et conjugis et reginae omnium deorum, cum memoriis nostrorum Apostolorum. Illuc incensis templis et diis erepta spolia portabantur, non reddenda victis , sed dividenda victoribus; huc autem, et quod alibi ad ea loca compertum est pertinere, cum honore et obsequio religiosissimo reportatum est . Ibi amissa, hic servata libertas; ibi clausa, hic interdicta captivitas; ibi possidendi a dominantibus hostibus premebantur, huc liberandi a miserantibus ducebantur : postremo illud Junonis templum sibi elegerat avaritia et superbia levium Graecorum ; istas Christi basilicas misericordia et humilitas etiam immanium Barbarorum . Nisi forte Graeci quidem in illa sua victoria templis deorum communium pepercerunt, atque illo confugientes miseros victosque Trojanos ferire vel captivare non ausi sunt; sed Virgilius, poetarum more, illa mentitus est. Imo vero morem hostium civitates evertentium ille descripsit.