CAPUT V. De generali consuetudine hostium victas civitates evertentium, quid Caesar senserit.

Quem morem etiam Caesar (sicut scribit Sallustius, nobilitatae veritatis historicus) sententia sua, quam de conjuratis in senatu habuit, commemorare non praetermittit:

“Rapi virgines, pueros; divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati quae victoribus collibuisset , fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri; postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia repleri”

(Sallust. de Conjuratione Catilinae, cap. 51). Hic si fana tacuisset, deorum sedibus solere hostes parcere putaremus. Et haec non ab alienigenis hostibus, sed a Catilina et sociis ejus, nobilissimis senatoribus et Romanis civibus, Romana templa metuebant. Sed hi videlicet perditi et patriae parricidae.