|
Quid ergo per multas gentes, quae inter se bella gesserunt et nusquam
victis in deorum suorum sedibus pepercerunt, noster sermo discurrat?
Romanos ipsos videamus: ipsos, inquam, recolamus respiciamusque
Romanos, de quorum praecipua laude dictum est,
|
Parcere sabjectis, et debellare superbos.
et quod accepta injuria ignoscere, quam persequi malebant
|
|
|
Sallust. De Conjuratione Catilinae, cap. 9 in fine
|
quando tot tantasque
urbes, ut late dominarentur, expugnatas captasque everterunt, legatur
nobis quae templa excipere solebant, ut ad ea quisquis confugisset,
liberaretur. An illi faciebant, et scriptores earumdem rerum gestarum
ista reticebant? Itane vero, qui ea quae laudarent maxime
requirebant, ista praeclarissima secundum ipsos pietatis indicia
praeterirent? Egregius Romani nominis Marcus Marcellus, qui
Syracusas , urbem ornatissimam, cepit, refertur eam prius flevisse
ruituram, et ante ejus sanguinem suas illi lacrymas effudisse .
Gessit et curam pudicitiae, etiam in hoste servandae. Nam priusquam
oppidum victor jussisset invadi, constituit edicto, ne quis corpus
liberum violaret . Eversa est tamen civitas more bellorum, nec uspiam
legitur ab imperatore tam casto atque clementi fuisse praeceptum, ut
quisquis ad illud vel illud templum fugisset, abiret illaesus. Quod
utique nullo modo praeteriretur, quando nec ejus fletus, nec quod
edixerat pro pudicitia minime violanda, potuit taceri. Fabius,
Tarentinae urbis eversor, a simulacrorum depraedatione se abstinuisse
laudatur. Nam cum ei scriba suggessisset quid de signis deorum, quae
multa capta fuerant, fieri juberet, continentiam suam etiam jocando
condivit. Quaesivit enim, cujusmodi essent: et cum ei non solum
multa grandia, verum etiam renuntiarentur armata, Relinquamus,
inquit, Tarentinis deos iratos . Cum igitur nec illius fletum, nec
hujus risum, nec illius castam misericordiam, nec hujus facetam
continentiam, Romanarum rerum gestarum scriptores tacere potuerint;
quando praetermitteretur, si aliquibus hominibus in honorem cujuspiam
deorum suorum sic pepercissent, ut in quoquam templo caedem vel
captivitatem fieri prohiberent?
|
|