|
At Romani, sicut in illa de republica disputatione Scipio
gloriatur, probris et injuriis poetarum subjectam vitam famamque habere
noluerunt, capite etiam plectendum sancientes , tale carmen condere si
quis auderet. Quod erga se quidem satis honeste constituerunt, sed
erga deos suos superbe et irreligiose: quos cum scirent non solum
patienter, verum etiam libenter poetarum probris maledictisque
lacerari; se potius quam illos hujuscemodi injuriis indignos esse
duxerunt, seque ab eis etiam lege munierunt, illorum autem ista etiam
sacris solemnitatibus miscuerunt. Itane tandem, Scipio, laudas hanc
poetis Romanis negatam esse licentiam, ut cuiquam opprobrium
infligerent Romanorum, cum videas eos nulli deorum pepercisse
vestrorum? Itane pluris tibi habenda visa est existimatio curiae
vestrae quam Capitolii , imo Romae unius quam coeli totius; ut
linguam maledicam in cives tuos exercere poetae etiam lege
prohiberentur, et in deos tuos securi tanta convicia, nullo senatore,
nullo censore, nullo principe, nullo pontifice prohibente,
jacularentur? Indignum videlicet fuit, ut Plautus, aut Naevius
Publio et Cneo Scipioni, aut Caecilius M. Catoni malediceret;
et dignum fuit, ut Terentius vester flagitio Jovis optimi maximi
adolescentium nequitiam concitaret?
|
|