|
Sed responderet mihi fortasse, si viveret: Quomodo nos ista impunita
esse nollemus, quae ipsi dii sacra esse voluerunt, cum ludos
scenicos, ubi talia celebrantur, dictitantur, actitantur, et
Romanis moribus invexerunt, et suis honoribus dicari exhiberique
jusserunt? Cur ergo non hinc magis ipsi intellecti sunt non esse dii
veri, nec omnino digni quibus divinos honores deferret illa
respublica? Quos enim coli minime deceret, minimeque oporteret, si
ludos expeterent agendos conviciis Romanorum; quomodo, quaeso,
colendi putati sunt, quomodo non detestandi spiritus intellecti, qui
cupiditate fallendi inter suos honores sua celebrari crimina
poposcerunt? Itemque Romani, quamvis jam superstitione noxia
premerentur, ut illos deos colerent, quos videbant sibi voluisse
scenicas turpitudines consecrari, suae tamen dignitatis memores ac
pudoris, actores talium fabularum nequaquam honoraverunt more
Graecorum, sed sicut apud Ciceronem idem Scipio loquitur, Cum
artem ludicram scenamque totam probro ducerent , genus id hominum non
modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione
censoria voluerunt. Praeclara sane, et Romanis laudibus annumeranda
prudentia: sed vellem se ipsa sequeretur, se imitaretur. Ecce enim
recte, quisquis civium Romanorum esse scenicus elegisset, non solum
ei nullus ad honorem dabatur locus, verum etiam censoris nota tribum
tenere propriam minime sinebatur. O animum civitatis laudis avidum,
germaneque Romanum! Sed respondeatur mihi, qua consentanea ratione
homines scenici ab omni honore repelluntur, et ludi scenici deorum
honoribus admiscentur? Illas theatricas artes diu virtus Romana non
noverat : quae si ad oblectamentum voluptatis humanae quaererentur,
vitio morum irreperent humanorum. Dii eas sibi exhiberi petiverunt:
quomodo ergo abjicitur scenicus, per quem colitur Deus? et theatricae
illius turpitudinis qua fronte notatur actor, si adoratur exactor? In
hac controversia Graeci Romanique concertant. Graeci putant recte se
honorare homines scenicos, quia colunt ludorum scenicorum flagitatores
deos: Romani vero hominibus scenicis nec plebeiam tribum, quanto
minus senatoriam curiam dehonestari sinunt? In hac disceptatione
hujuscemodi ratiocinatio summam quaestionis absolvit. Proponunt
Graeci: Si dii tales colendi sunt, profecto etiam tales homines
honorandi. Assumunt Romani: Sed nullo modo tales homines honorandi
sunt. Concludunt Christiani: Nullo modo igitur dii tales colendi
sunt.
|
|