|
1. Deinde quaerimus, ipsi poetae, talium fabularum compositores,
qui duodecim Tabularum lege prohibentur famam laedere civium, tam
probrosa in deos convicia jaculantes, cur non ut scenici habeantur
inhonesti. Qua ratione rectum est, ut poeticorum figmentorum et
ignominiosorum deorum infamentur actores, honorentur auctores? an
forte Graeco Platoni potius palma danda est, qui cum ratione
formaret, qualis esse civitas debeat, tanquam adversarios veritatis ,
poetas censuit urbe pellendos? Iste vero et deorum injurias indigne
tulit, et fucari corrumpique figmentis animos civium noluit. Confer
nunc Platonis humanitatem a civibus decipiendis poetas urbe pellentem,
cum deorum divinitate honori suo ludos scenicos expetente. Ille, ne
talia vel scriberentur, etsi non persuasit disputando, tamen suasit
levitati lasciviaeque Graecorum: isti, ut talia etiam agerentur,
jubendo extorserunt gravitati et modestiae Romanorum. Nec tantum haec
agi voluerunt, sed sibi dicari, sibi sacrari, sibi solemniter
exhiberi. Cui tandem honestius divinos honores decerneret civitas?
utrum Platoni haec turpia et nefanda prohibenti; an daemonibus hac
hominum deceptione gaudentibus, quibus ille vera persuadere non
potuit?
2. Hunc Platonem Labeo inter semideos commemorandum putavit, sicut
Herculem, sicut Romulum: semideos autem heroibus anteponit, sed
utrosque inter numina collocat. Verumtamen istum, quem appellat
semideum, non heroibus tantum, sed etiam diis ipsis praeferendum esse
non dubito. Propinquant autem Romanorum leges disputationibus
Platonis, quando ille cuncta poetica figmenta condemnat, isti autem
poetis adimunt saltem in homines maledicendi licentiam; ille poetas ab
urbis ipsius habitatione , isti saltem actores poeticarum fabularum
removent a societate civitatis, et, si contra deos ludorum scenicorum
expetitores aliquid auderent, forte undique removerent. Nequaquam
igitur leges ad instituendos bonos aut corrigendos malos mores, a diis
suis possent accipere seu sperare Romani, quos legibus suis vincunt
atque convincunt. Illi enim honori suo deposcunt ludos scenicos, isti
ab honoribus omnibus repellunt homines scenicos: illi celebrari sibi
jubent figmentis poeticis opprobria deorum, isti ab opprobriis hominum
deterrent impudentiam poetarum. Semideus autem ille Plato et talium
deorum libidini restitit, et ab indole Romanorum quid perficiendum
esset, ostendit; qui poetas ipsos vel pro arbitrio mentientes, vel
hominibus miseris quasi deorum facta pessima imitanda proponentes,
omnino in civitate bene instituta vivere noluit. Nos quidem Platonem
nec deum, nec semideum perhibemus; nec ulli sancto angelo summi Dei,
nec veridico prophetae, nec apostolo alicui, nec cuilibet Christi
martyri, nec cuiquam christiano homini comparamus; cujus nostrae
sententiae ratio, Deo prosperante, suo loco explicabitur: sed eum
tamen, quandoquidem ipsi volunt fuisse semideum, praeferendum esse
censemus, si non Romulo et Herculi (quamvis istum nec fratrem
occidisse, nec aliquod perpetrasse flagitium quisquam historicorum vel
poetarum dixit aut finxit ), certe vel Priapo, vel alicui
Cynocephalo , postremo vel Febri , quae Romani numina partim
peregrina receperunt, partim sua propria sacraverunt. Quomodo igitur
tanta animi et morum mala bonis praeceptis et legibus vel imminentia
prohiberent, vel insita exstirpanda curarent dii tales, qui etiam
seminanda et augenda flagitia curaverunt, talia vel sua vel quasi sua
facta per theatricas celebritates populis innotescere cupientes, ut
tanquam auctoritate divina, sua sponte nequissima libido accenderetur
humana: frustra hoc exclamante Cicerone, qui cum de poetis ageret,
Ad quos cum accessit , inquit, clamor et approbatio populi, quasi
magni cujusdam et sapientis magistri, quas illi obducunt tenebras!
quos invehunt metus! quas inflammant cupiditates !
|
|