|
Si autem a diis suis Romani vivendi leges accipere potuissent, non
aliquot annos post Romam conditam ab Atheniensibus mutuarentur leges
Solonis: quas tamen non ut acceperunt tenuerunt , sed meliores et
emendatiores facere conati sunt. Quamvis Lycurgus Lacedaemoniis
leges ex Apollinis auctoritate se instituisse confinxerit: quod
prudenter Romani credere noluerunt, propterea non inde acceperunt.
Numa Pompilius, qui Romulo successit in regnum, quasdam leges,
quae quidem regendae civitati nequaquam sufficerent, condidisse
fertur; qui eis multa etiam sacra constituit: non tamen perhibetur
easdem leges a numinibus accepisse. Mala igitur animi, mala vitae,
mala morum, quae ita magna sunt, ut his doctissimi eorum viri etiam
stantibus urbibus respublicas perire confirment , dii eorum, ne suis
cultoribus acciderent, minime curarunt; imo vero ut augerentur, sicut
supra disputatum est, omni modo curaverunt.
|
|