|
An forte populo Romano propterea leges non sunt a numinibus
constitutae, quia, sicut Sallustius ait,
|
“jus bonumque apud eos non
legibus magis quam natura valebat”
|
|
(Sallust. de conjurat
Catilinae, cap. 9)? Ex hoc jure ac bono credo raptas esse
Sabinas. Quid enim justius et melius, quam filias alienas fraude
spectaculi inductas, non a parentibus accipi, sed vi, ut quisque
poterat, auferri? Nam si inique facerent Sabini negare postulatas,
quanto fuit iniquius rapere non datas? Justius autem bellum cum ea
gente geri potuit, quae filias suas ad matrimonium conregionalibus et
confinalibus suis negasset petitas, quam cum ea quae repetebat
ablatas. Illud ergo potius fieret: ibi Mars filium suum pugnantem
juvaret, ut conjugiorum negatorum armis ulcisceretur injuriam, et eo
modo ad feminas quas voluerat, perveniret. Aliquo enim fortasse jure
belli, injuste negatas, juste victor auferret; nullo autem jure pacis
non datas rapuit, et injustum bellum cum earum parentibus juste
succensentibus gessit. Hoc sane utilius feliciusque successit, quod
etsi ad memoriam fraudis illius circensium spectaculum mansit ,
facinoris tamen in illa civitate et imperio non placuit exemplum:
faciliusque Romani in hoc erraverunt, ut post illam iniquitatem deum
sibi Romulum consecrarent, quam ut in feminis rapiendis factum ejus
imitandum lege ulla vel more permitterent. Ex hoc jure ac bono post
expulsum cum liberis suis regem Tarquinium, cujus filius Lucretiam
stupro violenter oppresserat, Junius Brutus consul Lucium
Tarquinium Collatinum , maritum ejusdem Lucretiae, collegam suum,
bonum atque innocentem virum, propter nomen et propinquitatem
Tarquiniorum coegit magistratu se abdicare, nec vivere in civitate
permisit. Quod scelus favente vel patiente populo fecit, a quo populo
consulatum idem Collatinus, sicut etiam ipse Brutus, acceperat. Ex
hoc jure ac bono Marcus Camillus, illius temporis vir egregius, qui
veientes, gravissimos hostes populi romani, post decennale bellum,
quo Romanus exercitus toties male pugnando graviter afflictus est, jam
ipsa Roma de salute dubitante atque trepidante, facillime superavit,
eorumque urbem opulentissimam cepit, invidia obtrectatorum virtutis
suae et insolentia tribunorum plebis reus factus est, tamque ingratam
sensit quam liberaverat civitatem, ut de sua damnatione certissimus in
exsilium sponte discederet, et decem millibus aeris absens etiam
damnaretur; mox iterum a Gallis vindex patriae futurus ingratae .
Multa commemorare jam piget foeda et injusta, quibus agitabatur illa
civitas, cum potentes plebem sibi subdere conarentur, plebsque illis
subdi recusaret; et utriusque partis defensores magis studiis agerent
amore vincendi, quam aequam et bonum quidquam cogitarent.
|
|