CAPUT XIX. De corruptione Romanae reipublicae, priusquam cultum deorum Christus auferret.

Ecce Romana respublica (quod non ego primus dico, sed auctores eorum, unde haec mercede didicimus, tanto ante dixerunt ante Christi adventum)

“paulatim mutata, ex pulcherrima atque optima, pessima ac flagitiosissima facta est.”

Ecce ante Christi adventum, post deletam Carthaginem,

“majorum mores, non paulatim, ut antea, sed torrentis modo praecipitati; adeo juventus luxu atque avaritia corrupta est.”

Legant nobis contra luxum et avaritiam praecepta deorum suorum populo Romano data. Cui utinam tantum casta et modesta reticerent, ac non etiam ab illo probrosa et ignominiosa deposcerent, quibus per falsam divinitatem perniciosam conciliarent auctoritatem. Legant nostra, et per Prophetas, et per sanctum Evangelium, et per apostolicos Actus, et per Epistolas, tam multa contra avaritiam atque luxuriam, ubique populis ad hoc congregatis, quam excellenter, quam divine, non tanquam ex philosophorum concertationibus strepere, sed tanquam ex oraculis et Dei nubibus intonare. Et tamen luxu atque avaritia saevisque ac turpibus moribus ante adventum Christi rempublicam pessimam ac flagitiosissimam factam, non imputant diis suis: afflictionem vero ejus, quamcumque isto tempore superbia deliciaeque eorum perpessae fuerint, religioni increpitant christianae. Cujus praecepta de justis probisque moribus, si simul audirent atque curarent reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae, juvenes et virgines, seniores cum junioribus (Psal. CXLVIII, 11, 12), aetas omnis capax et uterque sexus, et quos Baptista Joannes alloquitur, exactores ipsi atque milites (Luc. III, 12-14); et terras. vitae praesentis ornaret sua felicitate respublica, et vitae aeternae culmen beatissime regnatura conscenderet. Sed quia iste audit, ille contemnit, pluresque vitiis male blandientibus quam utili virtutum asperitati sunt amiciores ; tolerare Christi famuli jubentur, sive sint reges, sive principes, sive judices, sive milites, sive provinciales, sive divites, sive pauperes, sive liberi, sive servi utriuslibet sexus, pessimam etiam, si ita necesse est, flagitiosissimamque rempublicam; et in illa Angelorum quadam sanctissima atque augustissima curia coelestique republica, ubi Dei voluntas lex est, clarissimum sibi locum etiam ista tolerantia comparare.