|
Verum tales cultores et dilectores deorum istorum, quorum etiam
imitatores in sceleribus et flagitis se esse laetantur, nullo modo
curant pessimam ac flagitiosissimam non esse rempublicam. Tantum
stet, inquiunt, tantum floreat copiis referta, victoriis gloriosa;
vel, quod est felicius, pace secura sit. Et quid ad nos? imo id ad
nos magis pertinet, si divitias quisque semper augeat, quae
quotidianis effusionibus suppetant, per quas sibi etiam infirmiores
subdat quisque potentior. Obsequantur divitibus pauperes causa
saturitatis; atque ut eorum patrociniis quieta inertia perfruantur,
divites pauperibus ad clientelas et ad ministerium sui fastus
abutantur. Populi plaudant, non consultoribus utilitatum suarum, sed
largitoribus voluptatum. Non jubeantur dura, non prohibeantur
impura. Reges non curent quam bonis, sed quam subditis regnent.
Provinciae regibus non tanquam rectoribus morum, sed tanquam rerum
dominatoribus et deliciarum suarum provisoribus serviant; eosque non
sinceriter honorent, sed nequiter ac serviliter timeant. Quid alienae
viti potius quam quid suae vitae quisque noceat, legibus advertatur.
Nullus ducatur ad judices, nisi qui alienae rei, domui, saluti, vel
cuiquam invito fuerit importunus, aut noxius: caeterum de suis, vel
cum suis, vel cum quibusque volentibus faciat quisque quod libet.
Abundent publica scorta, vel propter omnes quibus frui placuerit, vel
propter eos maxime, qui privata habere non possunt. Exstruantur
amplissimae atque ornatissimae domus, opipara convivia frequententur;
ubi cuique libuerit et potuerit, die noctuque ludatur, bibatur,
vomatur, diffluatur. Saltationes undique concrepent, theatra
inhonestae laetitiae vocibus atque omni genere sive crudelissimae sive
turpissimae voluptatis exaestuent. Ille sit publicus inimicus, cui
haec felicitas displicet; quisquis eam mutare vel auferre tentaverit,
eum libera multitudo avertat ab auribus, evertat a sedibus, auferat a
viventibus. Illi habeantur dii veri, qui hanc adipiscendam populis
procuraverint, adeptamque servaverint. Colantur ut voluerint, ludos
exposcant quales voluerint, quos cum suis vel de suis possint habere
cultoribus: tantum efficiant ut tali felicitati nihil ab hoste, nihil
a peste, nihil ab ulla clade timeatur. Quis hanc rempublicam sanus,
non dicam Romano imperio, sed domui Sardanapali comparaverit? qui
quondam rex ita fuit voluptatibus deditus, ut in sepulcro suo scribi
fecerit, ea sola se habere mortuum, quae libido ejus etiam cum
viveret, hauriendo, consumpserat . Quem regem isti si haberent sibi
in talibus indulgentem, nec in eis cuiquam ulla severitate
adversantem; huic libentius, quam Romani veteres Romulo, templum et
flaminem consecrarent.
|
|