|
1. Sed si contemnitur qui Romanam rempublicam pessimam ac
flagitiosissimam dixit, nec curant isti quanta morum pessimorum ac
flagitiosorum labe ac dedecore impleatur, sed tantummodo ut consistat
et maneat; audiant eam, non, ut Sallustius narrat, pessimam ac
flagitiosissimam factam, sed, sicut Cicero disputat, jam tunc
prorsus perisse, et nullam omnino remansisse rempublicam. Inducit
enim Scipionem, eum ipsum qui Carthaginem exstinxerat, de republica
disputantem, quando praesentiebatur ea corruptione, quam describit
Sallustius, jam jamque peritura. Eo quippe tempore disputatur, quo
jam unus Gracchorum occisus fuit, a quo scribit seditiones graves
coepisse Sallustius . Nam mortis ejus fit in eisdem libris
commemoratio. Cum autem Scipio in secundi libri fine dixisset, Ut
in fidibus ac tibiis atque cantu ipso ac vocibus concentus est quidam
tenendus ex distinctis sonis, quem immutatum aut discrepantem aures
eruditae ferre non possunt; isque concentus ex dissimillimarum vocum
moderatione concors tamen efficitur et congruens: sic ex summis et
infimis et mediis interjectis ordinibus, ut sonis, moderata ratione
civitatem consensu dissimillimorum concinere; et quae harmonia a
musicis dicitur in cantu, eam esse in civitate concordiam, arctissimum
atque optimum omni in republica vinculum incolumitatis, eamque sine
justitia nullo pacto esse posse: ac deinde cum aliquanto latius et
uberius disseruisset, quantum prodesset justitia civitati, quantumque
obesset, si abfuisset; suscepit deinde Philus , unus eorum qui
disputationi aderant, et poposcit ut haec ipsa quaestio diligentius
tractaretur, ac de justitia plura dicerentur, propter illud, quod jam
vulgo ferebatur, rempublicam regi sine injuria non posse. Hanc
proinde quaestionem discutiendam et enodandam esse, assensus est
Scipio, responditque nihil esse, quod adhuc de republica dictum
putaret, et quo possent longius progredi, nisi esset confirmatum, non
modo falsum esse illud, sine injuria non posse; sed hoc verissimum
esse, sine summa justitia rempublicam regi non posse (Libro 2,
cap. 43). Cujus quaestionis explicatio cum in diem consequentem
dilata esset, in tertio libro magna conflictatione res acta est.
Suscepit enim Philus ipse disputationem eorum qui sentirent sine
injustitia regi non posse rempublicam purgans, praecipue, ne hoc ipse
sentire crederetur. Egitque sedulo pro injustitia contra justitiam,
ut hanc esse utilem reipublicae, illam vero inutilem, verisimilibus
rationibus et exemplis velut conaretur ostendere. Tum Laelius
rogantibus omnibus, justitiam defendere aggressus est; asseruitque
quantum potuit, nihil tam inimicum quam injustitiam civitati, nec
omnino nisi magna justitia geri aut stare posse rempublicam .
2. Qua quaestione, quantum satis visum est, pertractata, Scipio
ad intermissa revertitur, recolitque suam atque commendat brevem
reipublicae definitionem, qua dixerat eam esse rem populi (Libro 1,
cap. 25). Populum autem non omnem coetum multitudinis, sed coetum
juris consensu et utilitatis communione sociatum esse determinat.
Docet deinde quanta sit in disputando definitionis utilitas: atque ex
illis suis definitionibus colligit tunc esse rempublicam, id est rem
populi, cum bene ac juste geritur, sive ab uno rege, sive a paucis
optimatibus, sive ab universo populo. Cum vero injustus est rex,
quem tyrannum, more graeco, appellavit; aut injusti optimates,
quorum consensum dixit esse factionem; aut injustus ipse populus, cui
nomen usitatum non reperit, nisi ut etiam ipsum tyrannum vocaret: non
jam vitiosam, sicut pridie fuerat disputatum; sed, sicut ratio ex
illis definitionibus connexa docuisset, omnino nullam esse
rempublicam: quoniam non esset res populi, cum tyrannus eam factiove
capesseret; nec ipse populus jam populus esset, si esset injustus,
quoniam non esset multitudo juris consensu et utilitatis communione
sociata, sicut populus fuerat definitus.
3. Quando ergo respublica Romana talis erat, qualem illam describit
Sallustius; non jam pessima ac flagitiosissima, sicut ipse ait, sed
omnino nulla erat, secundum istam rationem, quam disputatio de
republica inter magnos ejus tum principes habita patefecit. Sicut
etiam ipse Tullius, non Scipionis, nec cujusquam alterius, sed suo
sermone loquens , in principio quinti libri, commemorato prius Ennii
poetae versu, quo dixerat,
|
Moribus antiquis res stat Romana virisque.
|
|
Quem quidem ille versum, inquit, vel brevitate vel veritate tanquam
ex oraculo mihi quodam esse effatus videtur. Nam neque viri, nisi ita
morata civitas fuisset, neque mores, nisi hi viri praefuissent, aut
fundare, aut tam diu tenere potuissent tantam et tam juste lateque
imperantem rempublicam. Itaque ante nostram memoriam et mos ipse
patrius praestantes viros adhibebat, et veterem morem ac majorum
instituta retinebant excellentes viri. Nostra vero aetas cum
rempublicam sicut picturam accepisset egregiam, sed evanescentem
vetustate, non modo eam coloribus iisdem, quibus fuerat, renovare
neglexit; sed ne id quidem curavit, ut formam saltem ejus et extrema
tanquam lineamenta servaret. Quid enim manet ex antiquis moribus,
quibus ille dixit rem stare Romanam, quos ita oblivione obsoletos
videmus, ut non modo non colantur, sed etiam ignorentur ? Nam de
viris quid dicam? Mores enim ipsi interierunt virorum penuria, cujus
tanti mali non modo reddenda ratio nobis, sed etiam tanquam reis
capitis quodammodo dicenda causa est. Nostris enim vitiis, non casu
aliquo, rempublicam verbo retinemus; reipsa vero jam pridem amisimus.
4. Haec Cicero fatebatur longe quidem post mortem Africani quem in
suis libris fecit de republica disputare, adhuc tamen ante adventum
Christi : quae si diffamata et praevalescente religione christiana
sentirentur atque dicerentur, quis non istorum ea Christianis
imputanda esse censeret? Quamobrem cur non curarunt dii eorum, ne
tunc periret atque amitteretur illa respublica, quam Cicero longe
antequam Christus in carne venisset, tam lugubriter deplorat amissam?
Viderint laudatores ejus, etiam illis antiquis viris et moribus qualis
fuerit, utrum in ea viguerit vera justitia; an forte nec tunc fuerit
viva moribus, sed picta coloribus. Quod et ipse Cicero nesciens,
cum eam praeferret, expressit. Sed alias, si Deus voluerit, hoc
videbimus. Enitar enim suo loco, ut ostendam secundum definitiones
ipsius Ciceronis, quibus quid sit respublica, et quid sit populus,
loquente Scipione, breviter posuit (attestantibus etiam multis, sive
ipsius, sive eorum, quos loqui fecit in eadem disputatione,
sententiis), nunquam illam fuisse rempublicam, quia nunquam in ea
fuit vera justitia . Secundum probabiliores autem definitiones, pro
suo modo quodam respublica fuit: et melius ab antiquioribus Romanis,
quam a posterioribus administrata est. Vera autem justitia non est,
nisi in ea republica, cujus conditor rectorque Christus est; si et
ipsam rempublicam placet dicere, quoniam eam rem populi esse negare non
possumus. Si autem hoc nomen, quod alibi aliterque vulgatum est, ab
usu nostrae locutionis est forte remotius; in ea certe civitate est
vera justitia, de qua Scriptura sancta dicit, Gloriosa dicta sunt de
te, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 3).
|
|