|
1. Sed quod pertinet ad praesentem quaestionem, quamlibet laudabilem
dicant istam fuisse vel esse rempublicam, secundum eorum auctores
doctissimos jam longe ante Christi adventum pessima ac flagitiosissima
facta erat: imo vero nulla erat, atque omnino perierat perditissimis
moribus. Ut ergo non periret, dii custodes ejus populo cultori suo
dare praecipuae vitae ac morum praecepta debuerunt, a quo tot templis,
tot sacerdotibus et sacrificiorum generibus, tam multiplicibus
variisque sacris, tot festis solemnitatibus, tot tantorumque ludorum
celebritatibus colebantur: ubi nihil daemones nisi negotium suum
egerunt, non curantes quemadmodum illi viverent, imo curantes ut etiam
perdite viverent, dum tamen honori suo illa omnia metu subditi
ministrarent. Aut si dederunt, proferatur, ostendatur, legatur,
quas deorum leges illi civitati datas contempserint Gracchi , ut
seditionibus cuncta turbarent; quas Marius , et Cinna , et Carbo
, ut in bella etiam progrederentur civilia, causis iniquissimis
suscepta, et crudeliter gesta crudeliusque finita; quas denique Sylla
ipse , cujus vitam, mores, facta, describente Sallustio aliisque
historiae scriptoribus, quis non exhorreat? Quis illam rempublicam
non tunc perisse fateatur?
2. An forte propter hujuscemodi civium mores Virgilianam illam
sententiam, sicut solent, pro defensione suorum deorum opponere
audebunt,
|
Discessere omnes adytis arisque relictis
Dî, quibus imperium hoc steterat?
|
|
|
Aeneid. lib. 2, vers. 351, 352
|
Primum si ita est, non habent cur querantur de religione christiana,
quod hac offensi eos dii sui deseruerint: quoniam quidem majores eorum
jam pridem moribus suis ab Urbis altaribus tam multos ac minutos deos,
tanquam muscas abegerunt. Sed tamen haec numinum turba ubi erat, cum
longe antequam mores corrumperentui antiqui, a Gallis Roma capta et
incensa est? an praesentes forte dormiebant? Tunc enim tota Urbe in
hostium potestatem redacta, solus collis Capitolinus remanserat; qui
etiam ipse caperetur, nisi saltem anseres diis dormientibus vigilarent
. Unde pene in superstitionem Aegyptiorum bestias avesque colentium
Roma deciderat, cum anseri solemnia celebrabant. Verum de his
adventitiis, et corporis potius quam animi malis, quae vel ab hostibus
vel alia clade accidunt, nondum interim disputo: nunc ago de labe
morum, quibus primum paulatim decoloratis, deinde torrentis modo
praecipitatis, tanta, quamvis integris tectis moenibusque, facta est
ruina reipublicae, ut magni auctores eorum eam tunc amissam non
dubitent dicere. Recte autem abscesserant, ut amitteretur, omnes
adytis arisque relictis dii, si eorum de bona vita atque justitia
civitas praecepta contempserat. Nunc vero quales, quaeso, dii
fuerunt, si noluerunt cum populo cultore suo vivere, quem male
viventem non docuerant bene vivere?
|
|