|
1. Illinc vero quis non intelligat, quis non videat, nisi qui tales
deos imitari magis elegit, quam divina gratia ab eorum societate
separari, quantum moliantur maligni isti spiritus exemplo suo velut
divinam auctoritatem praebere sceleribus, quod etiam in quadam
Campaniae lata planitie, ubi non multo post civiles acies nefario
praelio conflixerunt, ipsi inter se prius pugnare visi sunt ? Namque
ibi auditi sunt primum ingentes fragores: moxque multi se vidisse
nuntiarunt per aliquot dies duas acies praeliari. Quae pugna ubi
destitit, vestigia quoque velut hominum et equorum, quanta de illa
conflictatione exprimi poterant, invenerunt. Si ergo veraciter inter
se numina pugnaverunt, jam bella civilia excusantur humana ;
consideretur tamen quae sit talium deorum vel malitia, vel miseria: si
autem se pugnasse finxerunt, quid aliud egerunt, nisi ut sibi Romani
bellando civiliter, tanquam deorum exemplo nullum nefas admittere
viderentur? Jam enim coeperant bella civilia, et aliquot nefandorum
praeliorum strages exsecranda praecesserat: jam multos moverat quod
miles quidam, dum occiso spolia detraheret, fratrem nudato cadavere
agnovit, ac detestatus bella civilia, se ipsum ibi perimens fraterno
corpori adjunxit . Ut ergo tanti hujus mali minime taederet, sed
armorum scelestorum magis magisque ardor incresceret, noxii daemones ,
quos illi deos putantes colendos et venerandos arbitrabantur, inter se
pugnantes hominibus apparere voluerunt; ne imitari tales pugnas civica
trepidaret affectio, sed potius humanum scelus divino excusaretur
exemplo. Hac astutia maligni spiritus etiam ludos, unde multa jam
dixi, scenicos sibi dicari sacrarique jusserunt: ubi deorum tanta
flagitia theatricis canticis atque fabularum actionibus celebrata, et
quisquis eos talia fecisse crederet, et quisquis non crederet, sed
tamen illos libentissime sibi talia velle exhiberi cerneret, securus
imitaretur. Ne quis itaque existimaret in deos convicia potius, quam
eis dignum aliquid scriptitasse, ubicumque illos inter se pugnasse
poetae commemorarunt; ipsi ad decipiendos homines poetarum carmina
firmaverunt, pugnas videlicet suas non solum per scenicos in theatro,
verum etiam per se ipsos in campo humanis oculis exhibentes.
2. Haec dicere compulsi sumus, quoniam pessimis moribus civium
Romanam rempublicam jam antea perditam fuisse, nullamque remansisse
ante adventum Domini nostri Jesu Christi, auctores eorum dicere et
scribere minime dubitarunt. Quam perditionem diis suis non imputant,
qui mala transitoria, quibus boni, seu vivant, seu moriantur, perire
non possunt, Christo nostro imputant: cum Christus noster tanta
frequentet pro moribus optimis praecepta contra perditos mores; dii
vero ipsorum nullis talibus praeceptis egerint aliquid cum suo cultore
populo, pro illa republica, ne periret; imo eosdem mores velut suis
exemplis auctoritate noxia corrumpendo, egerunt potius ut periret.
Quam non ideo tunc periisse quisquam, ut arbitror, jam dicere
audebit, quia
|
Discessere omnes adytis arisque relictis
Di,
|
|
velut amici virtutibus, cum vitiis hominum offenderentur; quia tot
signis extorum, auguriorum, vaticiniorum quibus se tanquam praescios
futurorum adjutoresque praeliorum jactare et commendare gestiebant,
convincuntur fuisse praesentes: qui si vere abscessissent, mitius
Romani in bella civilia suis cupiditatibus quam illorum instigationibus
exarsissent.
|
|