|
Vir gravis et philosophaster Tullius aedilis futurus, clamabat in
auribus civitatis, inter caetera sui magistratus officia sibi Floram
matrem ludorum celebritate placandam : qui ludi tanto devotius, quanto
turpius celebrari solent. Dicit alio loco jam consul in extremis
periculis civitatis, et ludos per decem dies factos, neque rem ullam
quae ad placandos deos pertineret, praetermissam : quasi non satius
erat tales deos irritare temperantia, quam placare luxuria; et eos
honestate etiam ad inimicitias provocare, quam tanta deformitate
lenire. Neque enim gravius fuerant quamlibet crudelissima immanitate
nocituri homines, propter quos placabantur, quam nocebant ipsi, cum
vitiositate foedissima placarentur: quandoquidem ut averteretur quod
metuebatur ab hoste in corporibus, eo modo dii conciliabantur, quo
virtus debellaretur in mentibus; qui non opponerentur defensores
oppugnatoribus moenium, nisi prius fierent expugnatores morum bonorum.
Hanc talium numinum placationem petulantissimam, impurissimam,
impudentissimam, nequissimam, immundissimam, cujus actores laudanda
Romanae virtutis indoles honore privavit, tribu movit, agnovit
turpes, fecit infames; hanc, inquam, pudendam, veraeque religioni
aversandam et detestandam talium numinum placationem, has fabulas in
deos illecebrosas atque criminosas, haec ignominiosa deorum facta vel
scelerate tupiterque commissa , vel sceleratius turpiusque conficta,
oculis et auribus publicis civitas tota discebat: haec commissa
numinibus placere cernebat; et ideo non solum illis exhibenda, sed
sibi quoque imitanda credebat: non illud nescio quid velut bonum et
honestum, quod tam paucis et tam occulte dicebatur (si tamen
dicebatur), ut magis ne innotesceret, quam ne non fieret,
timeretur.
|
|