|
Memento autem, me ista commemorantem, adhuc contra imperitos agere,
ex quorum imperitia illud quoque ortum est vulgare proverbium: Pluvia
defit , causa Christiani . Sunt namque qui eorum studiis liberalibus
instituti amant historiam, qua facillime ista noverunt: sed ut nobis
ineruditorum turbas infestissimas reddant, se nosse dissimulant; atque
hoc apud vulgus confirmare nituntur, clades quibus per certa intervalla
locorum et temporum genus humanum oportet affligi, causa accidere
nominis christiani, quod contra deos suos ingenti fama et
praeclarissima celebritate per cuncta diffunditur . Recolant ergo
nobiscum, antequam Christus venisset in carne, antequam ejus nomen
ea, cui frustra invident, gloria populis innotesceret, quibus
calamitatibus res Romanae multipliciter varieque contritae sint; et in
his defendant, si possunt, deos suos, si propterea coluntur, ne ista
mala patiantur cultores eorum, quorum si quid nunc passi fuerint,
nobis imputandum esse contendunt. Cur enim ea quae dicturus sum,
permiserunt accidere cultoribus suis, antequam eos declaratum Christi
nomen offenderet, eorumque sacrificia prohiberet?
|
|