|
Primo ipsos mores ne pessimos haberent, quare dii eorum curare
noluerunt? Deus enim verus eos, a quibus non colebatur, merito
neglexit; dii autem illi, a quorum cultu se prohiberi homines
ingratissimi conqueruntur, cultores suos ad bene vivendum quare nullis
legibus adjuverunt? Utique dignum erat ut quomodo isti illorum sacra,
ita illi istorum facta curarent. Sed respondetur, quod voluntate
propria quisque malus est. Quis hoc negaverit? Verumtamen pertinebat
ad consultores deos, vitae bonae praecepta non occultare populis
cultoribus suis, sed clara praedicatione praebere; per vates etiam
convenire, atque arguere peccantes; palam minari poenas male
agentibus, praemia recte viventibus polliceri. Quid unquam tale in
deorum illorum templis prompta et eminenti voce concrepuit? Veniebamus
etiam nos aliquando adolescentes ad spectacula ludibriaque sacrilegiorum
; spectabamus arreptitios, audiebamus symphoniacos; ludis
turpissimis, qui diis deabusque exhibebantur, oblectabamur, Coelesti
virgini , et Berecynthiae matri omnium: ante cujus lecticam die
solemni lavationis ejus , talia per publicum cantitabantur a
nequissimis scenicis, qualia, non dico matrem deorum, sed matrem
qualiumcumque senatorum vel quorumlibet honestorum virorum, imo vero
qualia nec matrem ipsorum scenicorum deceret audire. Habet enim
quiddam erga parentes humana verecundia, quod nec ipsa nequitia possit
auferre. Illam proinde turpitudinem obscenorum dictorum atque
factorum, scenicos ipsos domi suae proludendi causa coram matribus suis
agere puderet, quam per publicum agebant, coram deûm matre,
spectante et audiente utriusque sexus frequentissima multitudine. Quae
si illecta curiositate adesse potuit circumfusa, saltem offensa
castitate debuit abire confusa. Quae sunt sacrilegia, si illa sunt
sacra? aut quae inquinatio, si illa lavatio? Et haec Fercula
appellabantur, quasi celebraretur convivium, quo velut suis epulis
immunda daemonia pascerentur. Quis enim non sentiat cujusmodi spiritus
talibus obscenitatibus delectentur, nisi vel nesciens utrum omnino sint
ulli immundi spiritus deorum nomine decipientes, vel talem agens
vitam, in qua istos potius quam Deum verum et optet propitios, et
formidet iratos?
|
|