|
Nequaquam istos, qui flagitiosissimae consuetudinis vitiis oblectari
magis quam obluctari student, sed illum ipsum Nasicam Scipionem, qui
vir optimus a senatu electus est, cujus manibus ejusdem daemonis
simulacrum susceptum est, in Urbemque pervectum, habere de hac re
judicem vellem. Diceret nobis, utrum matrem suam tam optime de
republica vellet mereri, ut ei divini honores decernerentur: sicut et
Graecos et Romanos aliasque gentes constat quibusdam decrevisse
mortalibus, quorum erga se beneficia magnipenderant, eosque immortales
factos, atque in deorum numerum receptos esse crediderant . Profecto
ille tantam felicitatem suae matri, si fieri posset, optaret. Porro
si ab illo deinde quaereremus, utrum inter ejus divinos honores vellet
illa turpia celebrari; nonne se malle clamaret, ut sua mater sine ullo
sensu mortua jaceret, quam ad hoc dea viveret, ut illa libenter
audiret? Absit ut senator populi Romani ea mente praeditus, qua
theatrum aedificari in urbe fortium virorum prohibuit, sic vellet coli
matrem suam, ut talibus dea sacris propitiaretur, qualibus matrona
verbis offenderetur. Nec ullo modo crederet verecundiam laudabilis
feminae ita in contrarium divinitate mutari, ut honoribus eam talibus
advocarent cultores sui, qualibus conviciis in quempiam jaculatis, cum
inter homines viveret, nisi aures clauderet seseque subtraheret,
erubescerent pro illa et propinqui, et maritus, et liberi. Proinde
talis mater deûm, qualem habere matrem puderet quemlibet etiam
pessimum virum, Romanas occupatura mentes quaesivit optimum virum,
non quem monendo et adjuvando faceret, sed quem fallendo deciperet, ei
similis de qua scriptum est, Mulier autem virorum pretiosas animas
captat (Prov. VI, 26): ut ille magnae indolis animus hoc velut
divino testimonio sublimatus , et vere se optimum existimans, veram
pietatem religionemque non quaereret, sine qua omne quamvis laudabile
ingenium superbia vanescit et decidit. Quomodo igitur nisi insidiose
quaereret dea illa optimum virum, cum talia quaerat in suis sacris,
qualia viri optimi abhorrent suis adhiberi conviviis?
|
|