CAPUT VII. Inutilia esse inventa philosophica sine auctoritate divina, ubi quemquam ad vitia pronam magis movet quod dii fecerint, quam quod homines disputarint.

An forte nobis philosophorum scholas disputationesque memorabunt? Primo haec non Romana, sed Graeca sunt; aut si propterea jam Romana, quia et Graecia facta est Romana provincia; non deorum praecepta sunt, sed hominum inventa, qui utcumque conati sunt ingeniis acutissimis praediti ratiocinando vestigare, quid in rerum natura latitaret, quid in moribus appetendum esset atque fugiendum, quid in ipsis ratiocinandi regulis certa connexione traheretur, aut quid non esset consequens, vel etiam repugnaret. Et quidam eorum quaedam magna, quantum divinitus adjuti sunt, invenerunt; quantum autem humanitus impediti sunt, erraverunt: maxime cum eorum superbiae juste providentia divina resisteret, ut viam pietatis ab humilitate in superna surgentem, etiam istorum comparatione monstraret: unde postea nobis erit in Dei veri Domini voluntate disquirendi ac disserendi locus. Verumtamen si philosophi aliquid invenerunt, quod agendae bonae vitae beataeque adipiscendae satis esse possit; quanto justius talibus divini honores decernerentur? Quanto melius et honestius in Platonis templo libri ejus legerentur, quam in templis daemonum Galli absciderentur , molles consecrarentur, insani secarentur, et quidquid aliud vel crudele, vel turpe, vel turpiter crudele, vel crudeliter turpe in sacris talium deorum celebrari solet? Quanto satius erat, ad erudiendum justitiam juventutem , publice recitari leges deorum, quam laudari inaniter leges atque instituta majorum? Omnes enim cultores talium deorum, mox ut eos libido perpulerit,

“ferventi”

ut ait Persius,

“tincta veneno,”

(Satira 3, vers. 37) magis intuentur quid Jupiter fecerit, quam quid docuerit Plato, vel censuerit Cato. Hinc apud Terentium flagitiosus adolescens spectat

Tabulam quamdam pictam in pariete, ubi inerat pictura haec, Jovem
Quo pacto Danaae misisse aiunt in gremium quondam imbrem aurem:

atque ab hac tanta auctoritate adhibet patrocinum turpitudini suae, cum in ea se jactat imitari deum.

At quem deum? (inquit) Qui templa coeli summo sonitu concutit.
Ego homuncio hoc non facerem? Ego vero illud feci, ac libens.

Terent. Eunuch. act. 3, sc. 5, vers. 36, 37, et 42, 43