CAPUT IX. De Angelorum conditione quid secundum divina testimonia sentiendum sit.

Nunc, quoniam de sanctae civitatis exortu dicere institui, et prius quod ad sanctos Angelos attinet dicendum putavi, quae hujus civitatis et magna pars est, et eo beatior, quod nunquam peregrinata, quae hinc divina testimonia suppetant, quantum satis videbitur, Deo largiente, explicare curabo. Ubi de mundi constitutione sacrae Litterae loquuntur, non evidenter dicitur utrum vel quo ordine creati sint Angeli: sed si praetermissi non sunt, vel coeli nomine, ubi dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1); vel potius lucis hujus, de qua loquor, significati sunt. Non autem praetermissos esse hinc existimo, quod scriptum est requievisse Deum in septimo die ab omnibus operibus suis quae fecit; cum liber ipse ita sit exorsus, In principio fecit Deus coelum et terram: ut ante coelum et terram nihil aliud fecisse videatur. Cum ergo a coelo et terra coeperit, atque ipsa terra quam primitus fecit, sicut Scriptura consequentur eloquitur, invisibilis et incomposita, nondumque luce facta, utique tenebrae fuerint super abyssum, id est super quamdam terrae et aquae indistinctam confusionem (ubi enim lux non est, tenebrae sint necesse est); deinde omnia creando disposita sint, quae per sex dies consummata narrantur: quomodo Angeli praetermitterentur, tanquam non essent in operibus Dei, a quibus in die septimo requievit? Opus autem Dei esse Angelos, hic quidem etsi non praetermissum, non tamen evidenter expressum est; sed alibi hoc sancta Scriptura clarissima voce testatur. Nam et in hymno trium in camino virorum cum praedictum esset, Benedicite, omnia opera Domini, Domino; in exsecutione eorumdem operum, etiam Angeli nominati sunt (Dan. III, 57, 58). Et in Psalmo canitur: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Laudate eum, omnes Angeli ejus; laudate eum, omnes Virtutes ejus. Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen. Laudate eum, coeli et coelorum; et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 1-5). Etiam hic apertissime a Deo factos esse Angelos divinitus dictum est, cum eis inter caetera coelestia commemoratis, infertur ad omnia, Ipse dixit, et facta sunt. Quis porro audebit opinari, post omnia ista quae sex diebus enumerata sunt, Angelos factos? Sed et si quisquam ita desipit, redarguit istam vanitatem illa Scriptura paris auctoritatis, ubi Deus dicit, Quando facta sunt sidera, laudaverunt me voce magna omnes Angeli mei (Job XXXVIII, 7, sec. LXX). Jam ergo erant Angeli, quando facta sunt sidera. Facta sunt autem quarto die. Numquidnam ergo die tertio factos esse dicemus? Absit. In promptu est enim, quid illo die factum sit. Ab aquis utique terra discreta est, et distinctas sui generis species duo ista elementa sumpserunt, et produxit terra quidquid ei radicitus inhaeret. Numquidnam secundo? Ne hoc quidem: tunc enim firmamentum factum est inter aquas superiores et inferiores, coelumque appellatum est; in quo firmamento facta sunt sidera quarto die. Nimirum ergo si ad istorum dierum opera Dei pertinent Angeli, ipsi sunt lux illa quae diei nomen accepit, cujus unitas ut commendaretur, non est dictus dies primus, sed dies unus . Nec alius est dies secundus, aut tertius, aut caeteri: sed idem ipse unus ad implendum senarium vel septenarium numerum repetitus est, propter senariam vel septenariam cognitionem; senariam scilicet operum quae fecit Deus, et septenariam quietis Dei . Cum enim dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux; si recte in hac luce creatio intelligitur Angelorum, profecto facti sunt participes lucis aeternae, quod est ipsa incommutabilis Sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, quem dicimus unigenitum Dei Filium; ut ea luce illuminati, qua creati, fierent lux, et vocarentur dies participatione incommutabilis lucis et diei, quod est Verbum Dei, per quod et ipsi et omnia facta sunt. Lumen quippe verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9), hoc illuminat et omnem angelum mundum, ut sit lux non in se ipso, sed in Deo: a quo si avertitur angelus, fit immundus; sicut sunt omnes qui vocantur immundi spiritus, nec jam lux in Domino, sed in se ipsis tenebrae, privati participatione lucis aeternae. Mali enim nulla natura est; sed amissio boni, mali nomen accepit.