|
1. Est itaque bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile,
quod est Deus. Ab hoc bono creata sunt omnia bona, sed non
simplicia, et ob hoc mutabilia. Creata sane, inquam, id est facta,
non genita. Quod enim de simplici bono genitum est, pariter simplex
est, et hoc est quod illud de quo genitum est; quae duo Patrem et
Filium dicimus; et utrumque hoc cum Spiritu sancto unus est Deus:
qui Spiritus Patris et Filii, Spiritus sanctus propria quadam
notione hujus nominis in sacris Litteris nuncupatur. Alius est autem
quam Pater et Filius, quia nec Pater est, nec Filius: sed,
Alius dixi; non, Aliud; quia et hoc pariter simplex pariterque
bonum est incommutabile et coaeternum. Et haec Trinitas unus est
Deus: nec ideo non simplex, quia Trinitas. Neque enim propter hoc
naturam istam boni simplicem dicimus, quia Pater in ea solus, aut
solus Filius, aut solus Spiritus sanctus; aut vero sola est ista
nominis Trinitas sine subsistentia personarum , sicut Sabelliani
haeretici putaverunt; sed ideo simplex dicitur, quoniam quod habet,
hoc est, excepto quod relative quaeque persona ad alteram dicitur.
Nam utique Pater habet Filium, nec tamen ipse est Filius; et
Filius habet Patrem, nec tamen ipse est Pater. In quo ergo ad se
ipsum dicitur, non ad alterum, hoc est quod habet: sicut ad se ipsum
dicitur vivens , habendo utique vitam, et eadem vita ipse est.
2. Propter hoc itaque natura dicitur simplex, cui non sit aliquid
habere, quod vel possit amittere; vel aliud sit habens, aliud quod
habet; sicut vas aliquem liquorem, aut corpus colorem, aut aer lucem
sive fervorem, aut anima sapientiam. Nihil enim horum est id quod
habet: nam neque vas liquor est, nec corpus color, nec aer lux sive
fervor, neque anima sapientia est. Hinc est quod etiam privari
possunt rebus quas habent, et in alios habitus vel qualitates verti
atque mutari, ut et vas evacuetur humore quo plenum est, et corpus
decoloretur, et aer tenebrescat sive frigescat, et anima desipiat.
Sed etsi sit corpus incorruptibile, quale sanctis in resurrectione
promittitur, habet quidem ipsius incorruptionis inamissibilem
qualitatem, sed manente substantia corporali non hoc est, quod ipsa
incorruptio. Nam illa etiam per singulas partes corporis tota est,
nec alibi major, alibi minor; neque enim ulla pars est incorruptior
quam altera: corpus vero ipsum majus est in toto quam in parte; et cum
alia pars est in eo amplior, alia minor, non ea quae amplior est
incorruptior quam ea quae minor. Aliud est itaque corpus, quod non
ubique sui totum est: alia incorruptio, quae ubique ejus tota est;
quia omnis pars incorruptibilis corporis etiam caeteris inaequalis
aequaliter incorrupta est. Neque enim, verbi gratia, quia digitus
minor est quam tota manus, ideo incorruptibilior manus quam digitus.
Ita cum sint inaequales manus et digitus, aequalis est tamen
incorruptibilitas manus et digiti. Ac per hoc quamvis a corpore
incorruptibili inseparabilis incorruptibilitas sit; aliud est tamen
substantia, qua corpus dicitur, aliud qualitas ejus, qua
incorruptibile nuncupatur. Et ideo etiam sic non hoc est quod habet.
Anima quoque ipsa, etiamsi semper sit sapiens, sicut erit cum
liberabitur in aeternum; participatione tamen incommutabilis sapientiae
sapiens erit, quae non est quod ipsa. Neque enim si aer infusa luce
nunquam deseratur, ideo non aliud est ipse, aliud lux qua
illuminatur. Neque hoc ita dixerim, quasi aer sit anima: quod
putaverunt quidam, qui non potuerunt incorpoream cogitare naturam .
Sed habent haec ad illa etiam in magna disparilitate quamdam
similitudinem, ut non inconvenienter dicatur, sic illuminari animam
incorpoream luce incorporea simplicis sapientiae Dei, sicut
illuminatur aeris corpus luce corporea; et sicut aer tenebrescit ista
luce desertus (nam nihil sunt aliud quae dicuntur locorum quorumcumque
corporalium tenebrae, quam aer carens luce ), ita tenebrescere animam
sapientiae luce privatam.
3. Secundum hoc ergo dicuntur illa simplicia, quae principaliter
vereque divina sunt, quod non aliud est in eis qualitas, aliud
substantia, nec aliorum participatione vel divina, vel sapientia, vel
beata sunt. Caeterum dictus est in Scripturis sanctis Spiritus
sapientiae multiplex (Sap. VII, 22), eo quod multa in se
habeat: sed quae habet, haec et est, et ea omnia unus est. Neque
enim multae, sed una sapientia est, in qua sunt immensi quidam atque
infiniti thesauri rerum intelligibilium, in quibus sunt omnes
invisibiles atque incommutabiles rationes rerum, etiam visibilium et
mutabilium, quae per ipsam factae sunt. Quoniam Deus non aliquid
nesciens fecit, quod nec de quolibet homine artifice recte dici
potest: porro, si sciens fecit omnia, ea utique fecit quae noverat.
Ex quo occurrit animo quiddam mirum, sed tamen verum, quod iste
mundus nobis notus esse non posset, nisi esset; Deo autem nisi notus
esset, esse non posset.
|
|