|
Nec ipsos tantum, quod attinet ad rationalem vel intellectualem
creaturam, beatos nuncupandos putamus . Quis enim primos illos
homines in paradiso negare audeat beatos fuisse ante peccatum , quamvis
de sua beatitudine quam diuturna vel utrum aeterna esset incertos
(esset autem aeterna, nisi peccassent); cum hodie non impudenter
beatos vocemus, quos videmus juste ac pie cum spe futurae
immortalitatis hanc vitam ducere sine crimine vastante conscientiam,
facile impetrantes peccatis hujus infirmitatis divinam misericordiam.
Qui licet de suae perseverantiae praemio certi sint, de ipsa tamen
perseverantia sua reperiuntur incerti. Quis enim hominum se in actione
profectuque justitiae perseveraturum usque in finem sciat, nisi aliqua
revelatione ab illo fiat certus, qui de hac re justo latentique judicio
non omnes instruit, sed neminem fallit? Quantum itaque pertinet ad
delectationem praesentis boni, beatior erat primus homo in paradiso,
quam quilibet justus in hac infirmitate mortali: quantum autem ad spem
futuri, beatior quilibet in quibuslibet cruciatibus corporis, cui non
opinione, sed certa veritate manifestum est, sine fine se habiturum
omni molestia carentem societatem Angelorum in participatione summi
Dei, quam erat ille homo sui casus incertus in magna illa felicitate
paradisi .
|
|