|
Quocirca cuivis jam non difficulter occurrit utroque conjuncto effici
beatitudinem, quam recto proposito intellectualis natura desiderat;
hoc est, ut et bono incommutabili, quod Deus est, sine ulla molestia
perfruatur, et in eo se in aeternum esse mansuram, nec ulla
dubitatione cunctetur, nec ullo errore fallatur. Hanc habere Angelos
lucis pia fide credimus: hanc nec antequam caderent, habuisse angelos
peccatores, qui sua pravitate illa luce privati sunt, consequenti
ratione colligimus; habuisse tamen aliquam, etsi non praesciam
beatitudinem, si vitam egerunt ante peccatum, profecto credendi sunt
. Aut si durum videtur, quando facti sunt Angeli, alios credere ita
factos ut non acciperent praescientiam vel perseverantiae vel casus
sui, alios autem ita ut veritate certissima aeternitatem suae
beatitudinis nossent; sed aequalis felicitatis omnes ab initio creati
sunt, et ita fuerunt, donec isti qui nunc mali sunt, ab illo
bonitatis lumine sua voluntate cecidissent: procul dubio multo est
durius nunc putare Angelos sanctos aeternae suae beatitatis incertos,
et ipsos de semetipsis ignorare, quod nos de illis per Scripturas
sanctas nosse potuimus. Quis enim catholicus christianus ignorat,
nullum novum diabolum ex bonis Angelis ulterius futurum; sicut nec
istum in societatem bonorum Angelorum ulterius rediturum? Veritas
quippe in Evangelio sanctis fidelibusque promittit quod erunt aequales
Angelis Dei (Matth. XXII, 30): quibus etiam promittitur
quod ibunt in vitam aeternam (Id. XXV, 46). Porro autem si
nos certi sumus, nunquam nos ex illa immortali felicitate casuros,
illi vero si certi non sunt; jam potiores, non aequales eis erimus.
Sed quia nequaquam Veritas fallit, et aequales eis erimus, profecto
etiam ipsi certi sunt suae felicitatis aeternae. Cujus illi alii quia
certi non fuerunt; non enim erat eorum aeterna felicitas cujus certi
essent, quae finem fuerat habitura: restat ut aut impares fuerint,
aut si pares fuerunt, post istorum ruinam illis certa scientia suae
sempiternae felicitatis accesserit. Nisi forte quis dicat, id quod
Dominus ait de diabolo in Evangelio, Ille homicida erat ab initio,
et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44); sic esse
accipiendum, ut non solum homicida fuerit ab initio, id est initio
humani generis, ex quo utique homo factus est, quem decipiendo posset
occidere: verum etiam ab initio suae conditionis in veritate non
steterit; et ideo nunquam beatus cum sanctis Angelis fuerit, suo
recusans esse subditus Creatori, et sua per superbiam velut privata
potestate laetatus, ac per hoc falsus et fallax; quia nec unquam
potestatem Omnipotentis evadit, et qui per piam subjectionem noluit
tenere quod vere est, affectat per superbam elationem simulare quod non
est: ut sic in telligatur etiam quod beatus Joannes apostolus ait Ab
initio diabolus peccat (I Joan. III, 8); hoc est, ex quo
creatus est, justitiam recusavit, quam nisi pia Deoque subdita
voluntas habere non possit. Huic sententiae quisquis acquiescit, non
cum illis haereticis sapit, id est Manichaeis, et si quae aliae
pestes ita sentiunt, quod suam quamdam propriam tanquam ex adverso
quodam principio diabolus habeat naturam mali: qui tanta vanitate
desipiunt, ut cum verba ista evangelica in auctoritate nobiscum
habeant, non attendant non dixisse Dominum, A veritate alienus
fuit; sed, In veritate non stetit: ubi a veritate lapsum intelligi
voluit: in qua utique si stetisset, ejus particeps factus, beatus cum
sanctis Angelis permaneret .
|
|