|
Subjecit autem indicium, quasi quaesissemus unde ostendatur quod in
veritate non steterit, atque ait, Quia non est veritas in eo. Esset
autem in eo, si in illa stetisset. Locutione autem dictum est minus
usitata. Sic enim videtur sonare, In veritate non stetit, quia non
est veritas in eo (Joan. VIII, 44), tanquam ea sit causa,
ut in veritate non steterit, quod in eo veritas non sit: cum potius ea
sit causa, ut in eo veritas non sit, quod in veritate non steterit.
Ista locutio est et in Psalmo: Ego clamavi, quoniam exaudisti me,
Deus (Psal. XVI, 6): cum dicendum fuisse videatur,
Exaudisti me, Deus, quoniam clamavi: Sed cum dixisset, Ego
clamavi; tanquam ab eo quaereretur, unde se clamasse monstraret, ab
effectu exauditionis Dei clamoris sui ostendit affectum; tanquam
diceret, Hinc ostendo clamasse me, quoniam exaudisti me.
|
|