CAPUT XV. Quid sentiendum sit de eo quod scriptum est, Ab initio diabolus peccat.

Illud etiam quod ait de diabolo Joannes, Ab initio diabolus peccat (I Joan. III, 8); non intelligunt, si naturale est, nullo modo esse peccatum . Sed quid respondetur propheticis testimoniis, sive quod Isaias ait, sub figurata persona principis Babyloniae diabolum notans, Quomodo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur (Isai. XIV, 12)? sive quod Ezechiel, In deliciis paradisi Dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es? ubi intelligitur fuisse aliquando sine peccato . Nam expressius ei paulo post dicitur: Ambulasti in diebus tuis sine vitio (Ezech. XXVIII, 13, 14). Quae si aliter convenientius intelligi nequeunt, oportet etiam illud quod dictum est, In veritate non stetit, sic accipiamus, quod in veritate fuerit, sed non permanserit. Et illud, quod ab initio diabolus peccat, non ab initio ex quo creatus est peccare putandus est; sed ab initio peccati, quod ab ipsius superbia coeperit esse peccatum. Nec illud quod scriptum est in libro Job, cum de diabolo sermo esset, Hoc est initium figmenti Domini, quod fecit ad illudendum ab Angelis suis (Job. XL, 14, sec. LXX); cui consonare videtur et Psalmus, ubi legitur, Draco hic quem finxisti ad illudendum ei (Psal. CIII, 26); sic intelligendum est, ut existimemus talem ab initio creatum, cui ab Angelis illuderetur, sed in hac poena post peccatum ordinatum . Initium ergo ejus figmentum est Domini: non enim est ulla natura etiam in extremis infimisque bestiolis, quam non ille constituit, a quo est omnis modus, omnis species, omnis ordo, sine quibus nihil rerum inveniri vel cogitari potest: quanto magis angelica creatura, quae omnia caetera quae Deus condidit, naturae dignitate praecedit?