CAPUT XVII. Vitium malitiae non naturam esse, sed contra naturam, cui ad peccandum non Conditor causa est, sed voluntas.

Propter naturam igitur, non propter malitiam diaboli, dictum recte intelligimus, Hoc est initium figmenti Domini (Job XL, 14, sec. LXX): quia sine dubio ubi esset vitium malitiae, natura non vitiata praecessit. Vitium autem ita contra naturam est, ut non possit nisi nocere naturae. Non itaque esset vitium recedere a Deo, nisi naturae, cujus id vitium est, potius competeret esse cum Deo. Quapropter etiam voluntas mala grande testimonium est naturae bonae. Sed Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum voluntatum justissimus ordinator; ut cum male illae utuntur naturis bonis, ipse bene utatur etiam voluntatibus malis. Itaque fecit ut diabolus institutione illius bonus, voluntate sua malus, in inferioribus ordinatus illuderetur ab Angelis ejus, id est, ut prosint tentationes ejus sanctis, quibus eas obesse desiderat. Et quoniam Deus cum eum conderet, futurae malignitatis ejus non erat utique ignarus, et praevidebat quae bona de malis ejus esset ipse facturus: propterea Psalmus ait, Draco hic, quem finxisti ad illudendum ei (Psal. CIII, 26), ut in eo ipso quod eum finxit, licet per suam bonitatem bonum, jam per suam praescientiam praeparasse intelligatur quomodo illo uteretur et malo.