|
Denique nec illud est praetereundum silentio, quod ubi dixit Deus,
Fiat lux, et facta est lux; continuo subjunctum est, Et vidit Deus
lucem quia bona est: non posteaquam separavit inter lucem et tenebras;
et vocavit lucem diem, et tenebras noctem, ne simul cum luce etiam
talibus tenebris testimonium placiti sui perhibuisse videretur. Nam
ubi tenebrae inculpabiles sunt, inter quas et lucem istam his oculis
conspicuam luminaria coeli dividunt, non ante, sed post infertur, Et
vidit Deus quia bonum est. Et posuit illa, inquit, in firmamento
coeli, lucere super terram, et praeesse diei et nocti, et separare
inter lucem et tenebras. Et vidit Deus quia bonum est. Utrumque
enim placuit, quia utrumque sine peccato est. Ubi autem dixit Deus,
Fiat lux, et facta est lux. Et vidit Deus lucem, quia bona est;
et postmodum infertur, Et separavit Deus inter lucem et tenebras;
vocavitque Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem (Gen. I,
3-5, 17, 18): non hoc loco additum est, Et vidit Deus quia
bonum est; ne utrumque appellaretur bonum, cum esset horum alterum
malum, vitio proprio, non natura. Et ideo sola ibi lux placuit
Conditori: tenebrae autem angelicae, etsi fuerant ordinandae, non
tamen fuerant approbandae.
|
|