|
Quid est enim aliud intelligendum in eo quod per omnia dicitur, Vidit
Deus quia bonum est: nisi operis approbatio secundum artem facti,
quae Sapientia Dei est? Deus autem usque adeo non cum factum est,
tunc didicit bonum , ut nihil eorum fieret, si ei fuisset incognitum.
Dum ergo videt quia bonum est, quod nisi vidisset antequam fieret,
non utique fieret; docet bonum esse, non discit. Et Plato quidem
plus ausus est dicere, elatum esse scilicet Deum gaudio, mundi
universitate perfecta (In Timaeo). Ubi et ipse non usque adeo
desipiebat, ut putaret Deum sui operis novitate factum beatiorem: sed
sic ostendere voluit, artifici suo placuisse jam factum, quod
placuerat in arte faciendum; non quod ullo modo Dei scientia
varietur, ut aliud in ea faciant quae nondum sunt, aliud quae jam
sunt, aliud quae fuerunt. Non enim more nostro ille vel quod futurum
est prospicit, vel quod praesens est aspicit, vel quod praeteritum est
respicit; sed alio modo quodam a nostrarum cogitationum consuetudine
longe alteque diverso. Ille quippe non ex hoc in illud cogitatione
mutata, sed omnino incommutabiliter videt; ita ut illa quidem quae
temporaliter fiunt, et futura nondum sint, et praesentia jam sint, et
praeterita jam non sint, ipse vero haec omnia stabili ac sempiterna
praesentia comprehendat: nec aliter oculis, aliter mente; non enim ex
animo constat et corpore: nec aliter nunc, aliter antea, et aliter
postea; quoniam non sicut nostra, ita ejus quoque scientia trium
temporum, praesentis videlicet et praeteriti vel futuri, varietate
mutatur: apud quem non est immutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi
I, 17). Neque enim ejus intentio de cogitatione in cogitationem
transit, in cujus incorporeo contuitu simul adsunt cuncta quae novit:
quoniam tempora ita novit nullis suis temporalibus notionibus,
quemadmodum temporalia movet nullis suis temporalibus motibus. Ibi
ergo vidit bonum esse quod fecit, ubi bonum esse vidit ut faceret.
Nec quia factum vidit, scientiam duplicavit, vel ex aliqua parte
auxit, tanquam minoris scientiae fuerit priusquam faceret quod
videret: qui tam perfecte non operaretur, nisi tam perfecta scientia,
cui nihil ex ejus operibus adderetur. Quapropter, si tantummodo nobis
insinuandum esset quis fecerit lucem, sufficeret dicere, Deus fecit
lucem. Si autem non solum quis fecerit, verum etiam per quid
fecerit; satis esset ita enuntiari, Et dixit Deus, Fiat lux, et
facta est lux; ut non tantum Deum, sed etiam per Verbum lucem
fecisse nossemus. Quia vero tria quaedam maxime scienda de creatura
nobis oportuit intimari, quis eam fecerit, per quid fecerit, quare
fecerit: Deus dixit, inquit, Fiat lux, et facta est lux. Et
vidit Deus lucem, quia bona est. Si ergo quaerimus quis fecerit,
Deus est. Si per quid fecerit, Dixit, Fiat, et facta est. Si
quare fecerit, Quia bona est. Nec auctor est excellentior Deo, nec
ars efficacior Dei Verbo, nec causa melior quam ut bonum crearetur a
Deo bono. Hanc etiam Plato causam condendi mundi justissimam dicit,
ut a bono Deo bona opera fierent (In Timaeo): sive ista legerit,
sive ab his qui legerant forte cognoverit; sive acerrimo ingenio
invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspexerit,
sive ab his qui ista conspexerant et ipse didicerit.
|
|