|
1. Sed multo est mirandum amplius, quod etiam quidam, qui unum
nobiscum credunt omnium rerum esse principium, ullamque naturam, quae
non est quod Deus est, nisi ab illo conditore esse non posse;
noluerunt tamen istam causam fabricandi mundi tam bonam ac simplicem
bene ac simpliciter credere, ut Deus bonus conderet bona, et essent
post Deum quae non essent quod est Deus, bona tamen quae non faceret
nisi bonus Deus. Sed animas dicunt, non quidem partes Dei, sed
factas a Deo, peccasse a Conditore recedendo; et diversis
progressibus pro diversitate peccatorum, a coelis usque ad terras, et
diversa corpora quasi vincula meruisse: et hunc esse mundum, eamque
causam mundi fuisse faciendi, non ut conderentur bona, sed ut mala
cohiberentur. Hinc Origenes jure culpatur. In libris enim quos
appellat PERI ARKON, id est, de Principiis, hoc sensit,
hoc scripsit. Ubi plus quam dici potest, miror hominem in
ecclesiasticis litteris tam doctum et exercitatum, non attendisse,
primum quam hoc esset contrarium Scripturae hujus tantae auctoritatis
intentioni, quae per omnia opera Dei subjungens, Et vidit Deus,
quia bonum est; completisque omnibus inferens, Et vidit Deus omnia,
quae fecit, et ecce bona valde (Gen. I): nullam aliam causam
faciendi mundi intelligi voluit, nisi ut bona fierent a bono Deo.
Ubi si nemo peccasset, tantummodo naturis bonis esset mundus ornatus
et plenus: et quia peccatum est, non ideo cuncta sunt impleta
peccatis, cum bonorum longe major numerus in coelestibus suae naturae
ordinem servet. Nec mala voluntas, quia naturae ordinem servare
noluit, ideo justi Dei leges omnia bene ordinantis effugit. Quoniam
sicut pictura cum colore nigro, loco suo posita, ita universitas
rerum, si quis possit intueri, etiam cum peccatoribus pulchra est,
quamvis per se ipsos consideratos sua deformitas turpet.
2. Deinde videre debuit Origenes, et quicumque ita sapiunt, si
haec opinio vera esset, mundum ideo factum, ut animae pro meritis
peccatorum suorum tanquam ergastula quibus poenaliter includerentur,
corpora acciperent, superiora et leviora quae minus, inferiora vero et
graviora quae amplius peccaverunt; daemones quibus deterius nihil est,
terrena corpora quibus inferius et gravius nihil est, potius quam
homines etiam malos habere debuisse. Nunc vero ut intelligeremus
animarum merita non qualitatibus corporum esse pensanda, aerium
pessimus daemon, homo autem et nunc licet malus, longe minoris
mitiorisque malitiae, et certe ante peccatum tamen luteum corpus
accepit. Quid autem stultius dici potest, quam per istum solem, ut
in uno mundo unus esset, non decori pulchritudinis, vel etiam saluti
rerum corporalium consuluisse artificem Deum , sed hoc potius
evenisse, quia una anima sic peccaverat, ut tali corpore mereretur
includi? Ac per hoc si contigisset, ut non una, sed duae; imo non
duae, sed decem, vel centum, similiter aequaliterque peccassent,
centum soles haberet hic mundus. Quod ut non fieret, non opificis
provisione mirabili ad rerum corporalium salutem decoremque consultum
est; sed contigit potius tanta unius animae progressione peccantis, ut
sola corpus tale mereretur. Non plane animarum, de quibus nesciunt
quid loquantur, sed eorum ipsorum qui talia sapiunt, multum longe a
veritate et merito est coercenda progressio. Haec ergo tria quae
superius commendavi, cum in unaquaque creatura requiruntur, quis eam
fecerit, per quid fecerit, quare fecerit, ut respondeatur, Deus,
per Verbum, Quia bona est , utrum altitudine mystica nobis ipsa
Trinitas intimetur, hoc est Pater et Filius et Spiritus sanctus;
an aliquid occurrat, quod in hoc loco Scripturarum id accipiendum esse
prohibeat, multi sermonis est quaestio, nec omnia uno volumine ut
explicemus urgendum est.
|
|