|
1. Ita vero vi quadam naturali ipsum esse jucundum est, ut non ob
aliud et hi qui miseri sunt nolint interire, et cum se miseros esse
sentiant, non se ipsos de rebus, sed miseriam suam potius auferri
velint. Illis etiam qui et sibi miserrimi apparent, et plane sunt,
et non solum a sapientibus, quoniam stulti, verum et ab his qui se
beatos putant, miseri judicantur, quia pauperes atque mendici sunt,
si quis immortalitatem daret, qua nec ipsa miseria moreretur,
proposito sibi quod si in eadem miseria semper esse nollent, nulli et
nusquam essent futuri, sed omni modo perituri, profecto exsultarent
laetitia, et sic semper eligerent esse, quam omnino non esse. Hujus
rei testis est notissimus sensus illorum. Unde enim mori metuunt, et
malunt in illa aerumna vivere, quam eam morte finire, nisi quia satis
apparet quam refugiat natura non esse? Atque ideo cum se noverint esse
morituros, pro magno beneficio sibi hanc impendi misericordiam
desiderant, ut aliquanto productius in eadem miseria vivant,
tardiusque moriantur. Procul dubio ergo indicant immortalitatem saltem
talem quae non habeat finem mendicitatis, quanta gratulatione
susciperent. Quid? animalia omnia etiam irrationalia, quibus datum
non est ista cogitare, ab immensis draconibus usque ad exiguos
vermiculos, nonne se esse velle, atque ob hoc interitum fugere omnibus
quibus possunt motibus indicant? Quid? arbusta omnesque frutices,
quibus nullus est sensus ad vitandam manifesta motione perniciem, nonne
ut in auras tutum culminis germen emittant, altius terrae radices
affigunt , quo alimentum trahant, atque ita suum quodammodo esse
conservent? Ipsa postremo corpora, quibus non solum sensus, sed nec
ulla saltem seminalis est vita, ita tamen vel exsiliunt in superna,
vel in ima descendunt, vel librantur in mediis, ut essentiam suam,
ubi secundum naturam possunt esse, custodiant.
2. Jam vero nosse quantum ametur, quamque falli nolit humana
natura, vel hinc intelligi potest, quod lamentari quisque sana mente
mavult, quam laetari in amentia. Quae vis magna atque mirabilis
mortalibus, praeter homini , animantibus nulla est; licet eorum
quibusdam ad istam lucem contuendam multo quam nobis sit acrior sensus
oculorum: sed lucem illam incorpoream contingere nequeunt, qua mens
nostra quodammodo irradiatur, ut de his omnibus recte judicare
possimus. Nam in quantum eam capimus, in tantum id possumus.
Verumtamen inest sensibus irrationalium animantium, etsi scientia
nullo modo, at certe quaedam scientiae similitudo. Caetera autem
rerum corporalium, non quia sentiunt, sed quia sentiuntur, sensibilia
nuncupata sunt. Quorum in arbustis hoc simile est sensibus, quod
aluntur et gignunt . Verumtamen et haec et omnia corporalia latentes
in natura causas habent; sed formas suas, quibus mundi hujus visibilis
structura formosa est, sentiendas sensibus praebent, ut pro eo quod
nosse non possunt, quasi innotescere velle videantur. Sed nosse ea
sensu corporis ita capimus, ut de his non sensu corporis judicemus.
Habemus enim alium interioris hominis sensum isto longe
praestantiorem, quo justa et injusta sentimus: justa, per
intelligibilem speciem; injusta, per ejus privationem. Ad hujus
sensus officium non acies pupillae, non foramen auriculae, non
spiramenta narium, non gustus faucium, non ullus corporeus tactus
accedit. Ibi me et esse et hoc nosse certus sum, et haec amo atque
amare me similiter certus sum.
|
|