|
Illi quippe Angeli sancti non per verba sonantia Deum discunt; sed
per ipsam praesentiam immutabilis veritatis, hoc est, Verbum ejus
unigenitum: et ipsum Verbum et Patrem et eorum Spiritum sanctum;
eamque esse inseparabilem Trinitatem, singulasque in ea personas esse
unam substantiam; et tamen omnes non tres deos esse, sed unum Deum,
ita noverunt, ut eis magis ista, quam nos ipsi nobis cogniti sumus.
Ipsam quoque creaturam melius ibi, hoc est in sapientia Dei, tanquam
in arte qua facta est, quam in ea ipsa sciunt: ac per hoc et se ipsos
ibi melius quam in se ipsis, verumtamen et in se ipsis. Facti sunt
enim, et aliud sunt quam ille qui fecit. Ibi ergo tanquam in
cognitione diurna, in se ipsis autem tanquam in vespertina, sicut
supra jam diximus (Cap. 7). Multum enim differt utrum in ea
ratione cognoscatur aliquid secundum quam factum est, an in se ipso.
Sicut aliter scitur rectitudo linearum seu veritas figurarum, cum
intellecta conspicitur, aliter cum in pulvere scribitur ; et aliter
justitia in veritate incommutabili, aliter in anima justi. Sic deinde
caetera, sicut firmamentum inter aquas superiores et inferiores, quod
coelum vocatum est; sicut deorsum aquarum congeries terraeque nudatio,
et herbarum institutio atque lignorum; sicut solis et lunae
stellarumque conditio; sicut ex aquis animalium, volucrum scilicet
atque piscium belluarumque natantium; sicut quorumcumque in terra
gradientium atque repentium, et ipsius hominis, qui cunctis in terra
rebus excelleret. Omnia haec aliter in Verbo Dei cognoscuntur ab
Angelis, ubi habent causas rationesque suas, id est secundum quas
facta sunt, incommutabiliter permanentes, aliter in se ipsis; illic
clariore, hic obscuriore cognitione, velut artis atque operum: quae
tamen opera cum ad ipsius Creatoris laudem venerationemque referuntur,
tanquam mane lucescit in mentibus contemplantium.
|
|