|
In septimo autem die, id est eodem die septies repetito, qui numerus
etiam ipse alia ratione perfectus est, Dei requies commendatur, in
qua primum sanctificatio sonat (Gen. II, 2, 3) . Ita Deus
noluit istum diem in ullis suis operibus sanctificare, sed in requie
sua, quae non habet vesperam: neque enim ulla creatura est, ut etiam
ipsa aliter in Dei Verbo, aliter in se cognita, faciat aliam velut
diurnam, aliam velut vespertinam notitiam. De septenarii porro numeri
perfectione dici quidem plura possunt: sed et liber iste jam prolixus
est; et vereor ne occasione comperta, scientiolam nostram leviter
magis quam utiliter jactare velle videamur. Habenda est itaque ratio
moderationis atque gravitatis, ne forte cum de numero multum loquimur,
mensuram et pondus negligere judicemur. Hoc itaque satis sit
admonere, quod totus impar primus numerus ternarius est, totus par
quaternarius: ex quibus duobus septenarius constat. Ideo pro universo
saepe ponitur, sicuti est, Septies cadet justus, et resurget
(Prov. XXIV, 16): id est, quotiescumque ceciderit, non
peribit. Quod non de iniquitatibus, sed de tribulationibus ad
humilitatem perducentibus intelligi voluit. Et, Septies in die
laudabo te (Psal. CXVIII, 164). Quod alibi alio modo
dictum est: Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII,
2). Et multa hujusmodi in divinis auctoritatibus reperiuntur, in
quibus septenarius numerus, ut dixi, pro cujusque rei universitate
poni solet. Propter hoc eodem saepe numero significatur Spiritus
sanctus , de quo Dominus ait, Docebit vos omnem veritatem (Joan.
XVI, 13). Ibi requies Dei, qua requiescitur in Deo. In
toto quippe, id est in plena perfectione, requies; in parte autem
labor. Ideo laboramus, quamdiu ex parte scimus; sed cum venerit quod
perfectum est, quod ex parte est evacuabitur (I Cor. XIII,
9, 10). Hinc est quod etiam Scripturas istas cum labore
rimamur. Sancti vero Angeli, ad quorum societatem et congregationem
in hac peregrinatione laboriosissima suspiramus, sicut habent
permanendi aeternitatem, ita cognoscendi facilitatem et requiescendi
felicitatem. Sine difficultate quippe nos adjuvant; quoniam
spiritualibus motibus puris et liberis non laborant.
|
|