|
Ne quis autem contendat, et dicat non sanctos Angelos esse
significatos, in eo quod scriptum est, Fiat lux, et facta est lux;
sed quamlibet lucem tunc primum factam esse corpoream aut opinetur, aut
doceat: Angelos autem prius esse factos, non tantum ante
firmamentum, quod inter aquas et aquas factum, appellatum est coelum,
sed ante illud quod dictum est, In principio fecit Deus coelum et
terram: atque illud quod dictum est, In principio, non ita dictum
tanquam primum hoc factum sit, cum ante fecerit Angelos; sed quia
omnia in sapientia fecit, quod est Verbum ejus, et ipsum Scriptura
principium nominavit; sicut ipse in Evangelio Judaeis quaerentibus
quis esset, respondit se esse principium (Joan. VIII, 25).
non e contrario referam contentionem, maxime quia hoc me delectat
plurimum, quod etiam in summo exordio sancti libri Geneseos Trinitas
commendatur. Cum enim ita dicitur, In principio fecit Deus coelum
et terram, ut Pater fecisse intelligatur in Filio, sicut attestatur
Psalmus, ubi legitur, Quam magnificata sunt opera tua, Domine!
omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24):
convenientissime paulo post commemoratur etiam Spiritus sanctus. Cum
enim dictum esset, qualem terram Deus primitus fecerit, vel quam
molem materiamve futurae constructionis mundi coeli et terrae nomine
nuncupaverit, subjiciendo et addendo, Terra autem erat invisibilis et
incomposita, et tenebrae erant super abyssum: mox ut Trinitatis
commemoratio compleretur, Et spiritus, inquit, Dei superferebatur
super aquam (Gen. I, 1-3). Proinde ut volet quisque
accipiat, quod ita profundum est, ut ad exercitationem legentium a
fidei regula non aberrantes plures possit generare sententias: dum
tamen Angelos sanctos in sublimibus sedibus , non quidem Deo
coaeternos, sed tamen de sua sempiterna et vera felicitate securos et
certos esse, nemo ambigat. Ad quorum societatem pertinere parvulos
suos Dominus docens, non solum illud ait, Erunt aequales Angelis
Dei (Matth. XXII, 30): verum ipsi quoque Angeli qua
contemplatione fruantur, ostendit, ubi ait, Videte ne contemnatis
unum ex pusillis istis: dico enim vobis quia Angeli eorum in coelis
semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est (Id.
XVIII, 10).
|
|