|
Peccasse autem quosdam angelos, et in hujus mundi ima detrusos, qui
eis velut carcer est, usque ad futuram in die judicii ultimam
damnationem, apostolus Petrus apertissime ostendit, dicens, quod
Deus angelis peccantibus non pepercerit, sed carceribus caliginis
inferi retrudens tradiderit in judicio puniendos reservari (II
Petr. II, 4). Inter hos ergo et illos, Deum vel praescientia
vel opere divisisse quis dubitet? illosque lucem merito appellari,
quis contradicat? quandoquidem nos adhuc in fide viventes, et eorum
aequalitatem adhuc sperantes, utique nondum tenentes, jam lux dicti ab
Apostolo sumus: Fuistis enim, inquit, aliquando tenebrae, nunc
autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Istos vero desertores,
tenebras apertissime nuncupari, profecto advertunt, qui pejores esse
hominibus infidelibus sive intelligunt, sive credunt. Quapropter,
etsi alia lux in isto hujus libri loco intelligenda est, ubi legimus,
Dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux; et aliae tenebrae
significatae sunt in eo quod scriptum est, Divisit Deus inter lucem
et tenebras (Gen. I, 3, 4): nos tamen has duas angelicas
societates, unam fruentem Deo, alteram tumentem typho : unam cui
dicitur, Adorate eum, omnes Angeli ejus (Psal. XCVI, 8);
aliam cujus princeps dicit, Haec omnia tibi dabo, si prostratus
adoraveris me (Matth. IV, 9): unam Dei sancto amore
flagrantem, alteram propriae celsitudinis immundo amore fumantem: et
quoniam, sicut scriptum est, Deus superbis resistit, humilibus autem
dat gratiam (Jacobi IV, 6; I Petr. V, 5), illam in coelis
coelorum habitantem, istam inde dejectam in hoc infimo aerio coelo
tumultuantem: illam luminosa pietate tranquillam, istam tenebrosis
cupiditatibus turbulentam: illam Dei nutu clementer subvenientem,
juste ulciscentem; istam suo fastu subdendi et nocendi libidine
exaestuantem: illam, ut quantum vult consulat, Dei bonitati
ministram; istam, ne quantum vult noceat, Dei potestate frenatam:
illam huic illudentem, ut nolens prosit persecutionibus suis; hanc
illi invidentem, cum peregrinos colligit suos: nos ergo has duas
societates angelicas inter se dispares atque contrarias, unam et natura
bonam, et voluntate rectam; aliam vero natura bonam, sed voluntate
perversam, aliis manifestioribus divinarum Scripturarum testimoniis
declaratas, quod etiam in hoc libro, cui nomen est Genesis, lucis
tenebrarumque vocabulis significatas existimavimus, etiamsi aliud
sensit hoc loco forte qui scripsit, non est inutiliter obscuritas hujus
pertractata sententiae: quia etsi voluntatem auctoris libri hujus
indagare nequivimus, a regula tamen fidei, quae per alias ejusdem
auctoritatis sacras Litteras satis fidelibus nota est, non aberravimus
. Etsi enim corporalia hic commemorata sunt opera Dei, habent procul
dubio nonnullam similitudinem spiritualium, secundum quam dicit
Apostolus: Omnes enim vos filii lucis estis et filii diei; non sumus
noctis, neque tenebrarum (I Thess. V, 5). Si autem hoc sensit
etiam ille qui scripsit, ad perfectiorem disputationis finem nostra
pervenit intentio: ut homo Dei tam eximiae divinaeque sapientiae, imo
per eum Spiritus Dei in commemorandis operibus Dei, quae omnia sexto
die dicit esse perfecta, nullo modo Angelos praetermisisse credatur:
sive In principio, quia primo fecit; sive quod convenientius
intelligitur, In principio, quia in Verbo unigenito fecit, scriptum
sit, In principio fecit Deus coelum et terram: quibus nominibus
universalis est significata creatura, vel spiritualis et corporalis,
quod est credibilius; vel magnae duae mundi partes, quibus omnia quae
creata sunt continentur, ut primitus eam totam proponeret, ac deinde
partes ejus secundum mysticum dierum numerum exsequeretur.
|
|