|
Hic prius per Prophetas, deinde per se ipsum, postea per
Apostolos, quantum satis esse judicavit, locutus, etiam Scripturam
condidit, quae canonica nominatur, eminentissimae auctoritatis, cui
fidem habemus de his rebus quas ignorare non expedit, nec per
nosmetipsos nosse idonei sumus. Nam si ea sciri possunt testibus
nobis, quae remota non sunt a sensibus nostris, sive interioribus sive
etiam exterioribus; unde et praesentia nuncupantur, quod ita ea
dicimus esse prae sensibus, sicut prae oculis quae praesto sunt
oculis: profecto ea quae remota sunt a sensibus nostris, quoniam
nostro testimonio scire non possumus, de his alios testes requirimus,
eisque credimus, a quorum sensibus remota esse vel fuisse non
credimus. Sicut ergo de visibilibus, quae non vidimus, eis credimus
qui viderunt, atque ita de caeteris quae ad suum quemque sensum
corporis pertinent: ita de his quae animo ac mente sentiuntur (quia et
ipse rectissime dicitur sensus, unde et sententia vocabulum accepit),
hoc est de invisibilibus quae a nostro sensu interiore remota sunt, iis
nos oportet credere, qui haec in illo incorporeo lumine disposita
didicerunt, vel manentia contuentur.
|
|