|
1. Visibilium omnium maximus est mundus; invisibilium omnium maximus
est Deus. Sed mundum esse conspicimus, Deum esse credimus. Quod
autem Deus mundum fecerit, nulli tutius credimus, quam ipsi Deo.
Ubi eum audivimus? Nusquam interim nos melius quam in Scripturis
sanctis, ubi dixit propheta ejus, In principio fecit Deus coelum et
terram (Gen. I, 1). Numquidnam ibi fuit iste propheta, quando
fecit Deus coelum et terram? Non: sed ibi fuit Sapientia Dei ,
per quam facta sunt omnia, quae in animas etiam sanctas se transfert,
amicos Dei et Prophetas constituit (Sap. VII, 27), eisque
opera sua sine strepitu intus enarrat, Loquuntur eis quoque Angeli
Dei, qui semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10),
voluntatemque ejus quibus oportet annuntiant. Ex his unus erat iste
propheta, qui dixit et scripsit, In principio fecit Deus coelum et
terram. Qui tam idoneus testis est per quem Deo credendum sit, ut
eodem Spiritu Dei, quo haec sibi revelata cognovit, etiam ipsam
fidem nostram futuram tanto ante praedixerit.
2. Sed quid placuit Deo aeterno tunc facere coelum et terram, quae
antea non fecisset ? Qui hoc dicunt, si mundum aeternum sine ullo
initio, et ideo nec a Deo factum videri volunt, nimis aversi sunt a
veritate, et letali morbo impietatis insaniunt. Exceptis enim
propheticis vocibus, mundus ipse ordinatissima sua mutabilitate et
mobilitate et visibilium omnium pulcherrima specie quodammodo tacitus et
factum se esse, et nonnisi a Deo ineffabiliter atque invisibiliter
magno et ineffabiliter atque invisibiliter pulchro fieri se potuisse
proclamat. Qui autem a Deo quidem factum fatentur, non tamen eum
volunt temporis habere, sed suae creationis initium, ut modo quodam
vix intelligibili semper sit factus, dicunt quidem aliquid, unde sibi
Deum videntur velut a fortuita temeritate defendere, ne subito illi
venisse credatur in mentem, quod nunquam ante venisset, facere
mundum, et accidisse illi voluntatem novam, cum in ullo sit omnino
mutabilis: sed non video quomodo eis possit in caeteris rebus ratio
ista subsistere, maximeque in anima, quam si Deo coaeternam esse
contenderint, unde illi acciderit nova miseria, quae nunquam antea per
aeternum, nullo modo poterunt explicare. Si enim alternasse semper
ejus miseriam et beatitudinem dixerint, necesse est dicant etiam semper
alternaturam : unde illa eos sequetur absurditas, ut etiam cum beata
dicitur, in hoc utique non sit beata, si futuram suam miseriam et
turpitudinem praevidet; si autem non praevidet, nec se turpem ac
miseram fore, sed beatam semper existimat, falsa opinione sit beata:
quo dici stultius nihil potest. Si autem semper quidem per saecula
retro infinita cum beatitudine alternasse animae miseriam putant, sed
nunc jam de caetero cum fuerit liberata, ad miseriam non esse
redituram, nihilominus convincuntur nunquam eam fuisse vere beatam,
sed deinceps esse incipere nova quadam nec fallaci beatitudine; ac per
hoc fatebuntur accidere illi aliquid novi, et hoc magnum atque
praeclarum, quod nunquam retro per aeternitatem accidisset. Cujus
novitatis causam si Deum negabunt in aeterno habuisse consilio, simul
eum negabunt beatitudinis ejus auctorem; quod nefandae impietatis est:
si autem dicent etiam ipsum novo consilio excogitasse, ut de caetero
sit anima in aeternum beata, quomodo eum alienum ab ea, quae illis
quoque displicet, mutabilitate monstrabunt? Porro, si ex tempore
creatam, sed nullo ulterius tempore perituram, tanquam numerum ,
habere initium, sed non habere finem fatentur, et ideo semel expertam
miserias, si ab eis fuerit liberata, nunquam miseram postea futuram,
non utique dubitabunt hoc fieri manente incommutabilitate consilii
Dei. Si ergo credant et mundum ex tempore fieri potuisse, nec tamen
ideo Deum in eo faciendo aeternum consilium voluntatemque mutasse.
|
|