|
Deinde videndum est istis, qui Deum conditorem mundi esse
consentiunt, et tamen quaerunt de mundi tempore quid respondeamus,
quid ipsi respondeant de mundi loco. Ita enim quaeritur cur potius
tunc et non antea factus sit, quemadmodum quaeri potest cur hic potius
ubi est et non alibi. Nam si infinita spatia temporis ante mundum
cogitant, in quibus eis non videtur Deus ab opere cessare potuisse,
similiter cogitent extra mundum infinita spatia locorum, in quibus si
quisquam dicat non potuisse vacare omnipotentem, nonne consequens
erit, ut innumerabiles mundos cum Epicuro somniare cogantur ; ea
tantum differentia, quod eos ille fortuitis motibus atomorum gigni
asserit et resolvi, isti autem opere Dei factos dicturi sunt, si eum
per interminabilem immensitatem locorum extra mundum circumquaque
patentium vacare noluerint, nec eosdem mundos, quod etiam de isto
sentiunt, ulla causa posse dissolvi? Cum his enim agimus qui et Deum
incorporeum, et omnium naturarum quae non sunt quod ipse, creatorem
nobiscum sentiunt; alios autem nimis indignum est ad istam
disputationem religionis admittere: maxime quod apud eos qui multis
diis sacrorum obsequium deferendum putant, isti philosophos caeteros
nobilitate atque auctoritate vicerunt, non ob aliud, nisi quia longo
quidem intervallo, verumtamen reliquis propinquiores sunt veritati.
An forte substantiam Dei, quam nec includunt, nec determinant, nec
distendunt loco, sed eam, sicut de Deo sentire dignum est, fatentur
incorporea praesentia ubique totam, a tantis locorum extra mundum
spatiis absentem esse dicturi sunt, et uno tantum, atque in
comparatione illius infinitatis tam exiguo loco, in quo mundus est,
occupatam? Non opinor eos in haec vaniloquia progressuros. Cum
igitur unum mundum ingenti quidem mole corporea, finitum tamen et loco
suo determinatum, et operante Deo factum esse dicant: quod respondent
de infinitis extra mundum locis, cur in eis ab opere Deus cesset; hoc
sibi respondeant de infinitis ante mundum temporibus, cur in eis ab
opere Deus cessaverit. Et sicut non est consequens ut fortuito potius
quam ratione divina Deus, non alio, sed isto in quo est loco, mundum
constituerit, cum pariter infinitis ubique patentibus nullo
excellentiore merito posset hic eligi, quamvis eamdem divinam
rationem, qua id factum est, nulla possit humana comprehendere : ita
non est consequens ut Deo aliquid existimemus accidisse fortuitum,
quod illo potius quam anteriore tempore condidit mundum, cum aequaliter
anteriora tempora per infinitum retro spatium praeterissent, nec
fuisset aliqua differentia unde tempus tempori eligendo praeponeretur.
Quod si dicunt inanes esse hominum cogitationes quibus infinita
imaginantur loca, cum locus nullus sit praeter mundum; respondetur
eis, isto modo inaniter homines cogitare praeterita tempora vacationis
Dei, cum nullum tempus sit ante mundum .
|
|