|
Si enim recte discernuntur aeternitas et tempus, quod tempus sine
aliqua mobili mutabilitate non est, in aeternitate autem nulla mutatio
est; quis non videat quod tempora non fuissent, nisi creatura fieret,
quae aliquid aliqua motione mutaret; cujus motionis et mutationis cum
aliud atque aliud, quae simul esse non possunt, cedit atque succedit,
in brevioribus vel productioribus morarum intervallis tempus
sequeretur? Cum igitur Deus, in cujus aeternitate nulla est omnino
mutatio, creator sit temporum et ordinator, quomodo dicatur post
temporum spatia mundum creasse, non video; nisi dicatur ante mundum
jam aliquam fuisse creaturam, cujus motibus tempora currerent . Porro
si Litterae sacrae maximeque veraces ita dicunt, in principio fecisse
Deum coelum et terram (Gen. I, 1), ut nihil antea fecisse
intelligatur, quia hoc potius in principio fecisse diceretur, si quid
fecisset ante caetera cuncta quae fecit; procul dubio non est mundus
factus in tempore, sed cum tempore. Quod enim fit in tempore, et
post aliquod fit, et ante aliquod tempus; post id quod praeteritum
est, ante id quod futurum est: nullum autem posset esse praeteritum;
quia nulla erat creatura, cujus mutabilibus motibus ageretur. Cum
tempore autem factus est mundus, si in ejus conditione factus est
mutabilis motus, sicut videtur se habere etiam ordo ille primorum sex
vel septem dierum, in quibus et mane et vespera nominantur, donec
omnia quae his diebus Deus fecit, sexto perficiantur die, septimoque
in magno mysterio Dei vacatio commendetur. Qui dies cujusmodi sint,
aut perdifficile nobis, aut etiam impossibile est cogitare; quanto
magis dicere?
|
|