|
Cum vero in die septimo requiescit Deus ab omnibus operibus suis, et
sanctificat eum; nequaquam est accipiendum pueriliter, tanquam Deus
laboraverit operando, qui dixit, et facta sunt (Psal.
CXLVIII, 5), verbo intelligibili et sempiterno, non sonabili
et temporali. Sed requies Dei requiem significat eorum qui
requiescunt in Deo; sicut laetitia domus, laetitiam significat eorum
qui laetantur in domo, etiamsi non eos domus ipsa, sed alia res aliqua
laetos facit. Quanto magis, si eadem domus pulchritudine sua faciat
laetos habitatores, ut non solum eo loquendi modo laeta dicatur, quo
significamus per id quod continet id quod continetur; sicut, Theatra
plaudunt, prata mugiunt, cum in illis homines plaudant, in his boves
mugiant: sed etiam illo quo significatur per efficientem id quod
efficitur; sicut laeta epistola dicitur, significans eorum laetitiam,
quos legentes efficit laetos? Convenientissime itaque cum Deum
requievisse prophetica narrat auctoritas, significatur requies eorum
qui in illo requiescunt, et quos facit ipse requiescere . Hoc etiam
hominibus quibus loquitur, et propter quos utique conscripta est,
promittente prophetia, quod etiam ipsi post bona opera quae in eis et
per eos operatur Deus, si ad illum prius in ista vita per fidem
quodammodo accesserint, in illo habebunt requiem sempiternam. Hoc
enim et sabbati vacatione ex praecepto legis in vetere Dei populo
figuratum est, unde suo loco diligentius arbitror disserendum.
|
|