LIBER DUODECIMUS


CONSPECTUS

In quo prius quidem de Angelis inquirit Augustinus, unde nimirum aliis bona voluntas, aliis mala, et quae causa beatitudinis bonorum, quae causa miseriae malorum angelorum fuerit. Postea vero de hominis institutione agit, docetque cum non ab aeterno, sed in tempore esse conditum, nec alio auctore quam Deo.